AAS 35 (1943), p. 299

censuimus, si et ea, quae Decessor Noster sapienter statuit
eiusque successores ad opus stabiliendum perficiendumque contulerunt,
confirmemus et inculcemus, et quae in praesens tempora
postulare videantur decernamus, ut omnes Ecclesiae filios,
qui hisce studiis se dedunt, ad rem tam necessariam tamque
laudabilem magis magisque incitemus.

I '

Haec prima ac summa Leonis XIII cura fuit, ut doctrinam
de Sacrorum Voluminum veritate exponeret et ab impugnationibus
vindicaret. Gravibus igitur verbis edixit nullum omnino
haberi errorem cum hagiographus, de rebus physicis loquens,
« ea secutus sit quae sensibiliter appareant », ut ait Angelicus,5
verba faciendo « aut quodam translationis modo, aut sicut communis
sermo per ea ferebat tempora, hodieque de multis fert
rebus in cotidiana vita, ipsos inter homines scientissimos >v.
Ipsos enim « scriptores sacros, seu verius —- verba sunt Augustini
— Spiritum Dei, qui per ipsos loquebatur, noluisse6
ista — videlicet intimam adspectabilium rerum constitutionem
— docere homines nulli saluti profutura »; quod quidem7
« ad cogí i atas disciplinas, ad historiam praesertim, iuvabit
transferí i », nimiru i1 « haud dissimili ratione adversariorum
fallacia s » refeller do et « historicam Sacrae Scripturae fidem
ab eorum impugnationibus » tuendo. Neque Sacro Scriptori8
errorem imputand um esse, ubi « quaedam librariis in codicibus
describendis minus recte exciderint » aut « germana alicuius
loci sententia permaneat anceps ». Denique nefas omnino esse
« aut inspirationem ad aliquas tantum Sacrae Scripturae partes
coangustare, aut concedere sacrum ipsum errasse scriptörem »,

6 Cf. I , q. 70, art. 1 ad 3.a
6 De Gen. ad litt, 2, 9, 20; Ph. XXXIV, col. 270 sq.; CSEL. XXVIIl (Sectio III,
pars 2) p. 46.
7 LEONIS XIII Acta XIII, p. 355; Ench. Bibl. n. 106.
* Cf. BENEDICTUS XV, Enc. Spiritus Paraclitus, Acta Ap. Sedis XII (1920), p. 396;
Ench. Bibl. n. 471.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.