AAS 35 (1943), p. 300

cum divina inspiratio « per se ipsa non modo errorem excludat
omnem, sed tam necessario excludat et respuat, quam necessarium
est Deum; summam Veritatem, nullius omnino erroris
auctorem esse. Haec est antiqua et constans fides Ecclesiae ». *
Hanc igitur, quam Decessor Noster Leo XIII tanta cum gravitate
doctrinam exposuit, Nos quoque auctoritate Nostra proponimus
et, ut ab omnibus religiose teneatur, inculcamus. Nec
minus sollerter iisdem vel hodie obsequendum esse statuimus
consiliis et incitamentis, quae ille, pro suo tempore, sapientissime
adiunxit. Nam cum novae nec leves surgerent difficultates
et quaestiones, tum ex praeiudicatis rationalismi usque quaque
grassantis opinionibus, tum maxime ex antiquissimis monumentis
passim in orientalibus regionibus efïossis et exploratis,
idem Decessor Noster sollicitudine muneris apostolici impulsus,
non modo ut praeclarus eiusmodi catholicae revelationis fons
tutius atque uberius ad utilitatem dominici gregis pateret, verum
etiam ut eumdem ne pateretur ulla in parte violari, optavit et
cupiit,«ut plures patrocinium Divinarum Litterarum rite susciperent
tenerentque constanter; utque illi potissime, quos divina:
gratia in sacrum ordinem vocavit, maiorem in dies diligentiam
industriamque iisdem legendis, meditandis, explanandis, quod
aequissimum est, impenderent ». 10
Quapropter idem Pontifex, ut iam pridem Scholam studiis
Bibliorum Sacrorum colendis Hierosolymae ad Sancti Stephani,
cura quidem Magistri Generalis Sacri Praedicatorum Ordinis
conditam, laudaverat et comprobaverat, ex qua, ut ipsemet ait,
«ipsa res biblica non levia cepit incrementa maioraque exspectat
»; ita postremo suae vitae anno novam etiam adiecit 11
rationem, qua haec studia, per Encyclicas Litteras Providentissimus
Deus tantopere commendata, cotidie magis perficerentur
et quam tutissime proveherentur. Litteris enim Apo-

• LEONIS XIII Acta XIII, p. 857 sq. ; Ench. Bibl. n. 109 sq.
" Cf. LEONIS XIII Acta XIII, p. 328; Ench. Bibl. n. 67 sq.
1 1 Litt. Apost. Hierosolymae in coenobio d. d. 17 Sept. 1892; LEONIS XIII Acta XII,
pp. 239-241, v. p. 240.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.