AAS 35 (1943), p. 312

sobrie fiat, nunquam tamen obliviscendum est hunc verborum
Sacrae Scripturae usum eidem esse quasi externum et
adiectum; eumdemque hodie potissimum non carere periculo,
cum christifideles, ii nominatim qui tam sacris quam profanis
disciplinis instructi sint, quaerant quid ipse Deus in Sacris
Litteris nobis significet, potius quam quid facundus orator vel
scriptor, Bibliorum verbis dexteritate quadam adhibitis, exponat.
Nec a vivus sermo Dei et efficax et penetrabilior omni
gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac
spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum
et intentionum cordis », calamistris indiget, vel 27
humana accommodatione, ut animos moveat ac percellat;
ipsae enim Sacrae Paginae, Dei afflante Spiritu exaratae, per
se nativo abundant sensu; divina virtute ditatae, per se valent;
superno decore ornatae, per se lucent ac splendent, dummodo
ab interprete tam integre et accurate explicentur, ut
omnes thesauri sapientiae et prudentiae, quae in eis latent, in
lucem proferantur.
Qua in re praestanda catholicus exegeta egregie iuvari poterit
sollerti illorum operum studio, quibus Sancti Patres, Ecclesiae
Doctores, illustresque superiorum temporum interpretes
Sacras Litteras explanarunt. Illi enim, etsi interdum eruditione
profana et linguarum scientia minus instructi «rant, quam
nostrae aetatis interpretes, pro eo tamen, quod Deus in Ecclesia
eis attribuit munere, suavi quadam eminent caelestium rerum
perspicientia miroque mentis acumine, quibus divini eloqui!
profunda intime penetrant, et in lucem afferunt quidquid ad
doctrinam Christi illustrandam sanctitatemque vitae promovendam
conducere potest. Dolendum sane est pretiosus huiusmodi
christianae antiquitatis thesauros non paucis e nostrorum
temporum scriptoribus parum esse cognitos, neque historiae
exegeseos cultores iam ea omnia peregisse, quae ad rem
tanti momenti rite pervestigandam recteque aestimandam necessaria
videantur. Utinam multi exsistant, qui catholicae Scri-

27 Hebr. IV, 12.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.