AAS 35 (1943), p. 313
pturarum interpretationis auctores et opera studiose perquirentes,
ab iisdemque paene immensas congestas opes quasi
exhaurientes, valide ad id conferant, ut et in dies magis appareat,
quantopere illi divinam Sacrorum Librorum doctrinam perspexerint
atque illustraverint, et hodierni quoque" interpretes
inde exemplum sumant opportunaque repetant argumenta. Sic
enim tandem aliquando fiet et veterum doctrinae spiritalisque
dicendi suavitatis, et recentiorum maioris eruditionis adultiorisque
artis felix et fecunda coniunctio, novos utique fructus
allatura in Divinarum Litterarum campo, nunquam satis exculto,
nunquam exhausto.
Ac praeterea nostra quoque tempora ad Sacras Litteras penitius
et accuratius interpretandis aliquid conferre posse iure meritoque
sperare licet. Non enim pauca, inter ea praesertim quae
ad historiam spectant, aut vix, aut non satis explicata sunt a superiorum
saeculorum explanatoribus, quippe quibus fere omnes
notitiae deessent ad illa magis illustranda necessariae. Quam
difficilia ipsis quoque Patribus et quasi impervia quaedam fuerint,
illis ostenditur, ut alia mittamus, conatibus, quos multi
ex iisdem iterarunt ut prima interpretaren tur Geneseos capita ;
itemque ex repetitis illis a S. Hieronymo tentaminibus ita ver-
•tendi Psalmos, ut litteralis, seu ex verbis ipsis expressus, eorum
sensus clare patefieret. Alii denique habentur libri vel sacri
textus, quorum difficultates recens demum detexit aetas,
postquam ex altiore rerum antiquarum cognitione novae
sunt obortae quaestiones, quibus aptius in causam introspiciatur.
Perperam igitur quidam, scientiae biblicae condiciones
haud recte perspicientes, nihil iam catholico nostrae aetatis
exegetae dictitant ad ea addendum superesse, quae christiana
antiquitas protulerit; cum, ex contrario, nostra haec tempora
adeo multa proposuerint, quae nova investigatione novoque
examine indigeant, et actuosum hodierni interpretis studium
non parum exstimulent.
Nostra siquidem aetas, ut novas aggerit quaestiones novas-
ACIA, voi. X, n. 10. - 20-10-943. 22