AAS 35 (1943), p. 318
reliquerit. Inde autem evenit, ut Bibliorum auctoritatis et veritatis
historicae fiducia, tot impugnationibus apud quosdam aliquatenus
labefactata, hodie apud catholicos in integrum restituta
sit; quin immo scriptores non desunt etiam non catholici,
qui inquisitionibus sobrio et aequo animo institutis, ad id adducti
sint ut, relictis recentiorum placitis, ad antiquiores sententias,
saltem hic illic, redierint. Quae rerum mutatio magna
ex parte indefesso illi debetur labori, quo catholici Sacrarum
Litterarum explanatores, difficultatibus omnisque generis obstaculis
minime perterriti, totis viribus contenderunt, ut iis,
quae hodierna eruditorum hominum pervestigatio, sive in archaeologiae,
sive in historiae ac philologiae rebus ad novas
quaestiones solvendas attulisset, debito modo uterentur.
Nemo tamen miretur non omnes adhuc esse difficultates
expeditas atque evictas, sed graves etiam hodie quaestiones catholicorum
exegetarum mentes non parum agitare. Quam ad
rem non est profecto concidendum animo;neque est obliviscendum,
in humanis disciplinis rem non aliter se habere atque in
rerum natura: videlicet incepta paulatim crescere, ac non posse
nisi post multos labores colligi fructus. Ita factum est, ut quaedam,
quae elapsis temporibus non solutae ac suspensae haberentur
disputationes, nostra demum aetate, progredientibus
studiis, feliciter enodatae sint. Quamobrem fore spes est, ut
illae etiam, quae nunc maxime implicatae maximeque arduae
videantur, constanti conamine tandem aliquando plena luce
pateant. Quodsi optata enodatio diu tardet, nec nobis arrideat,
sed forte posteris assequendus rerum felix relinquatur exitus,
nemo idcirco succenseat, cum id ad nos quoque pertinere sit
aequum, quod Patres, ac potissimum Augustinus, suo tem- 33
pore monuere: Deum nempe Sacros, quos ipse inspiravit,
Libros consulto difficultatibus adspersisse, ut et intentius ad eos
evolvendos et perscrutandos excitaremur, et salubriter mentis
nostrae limites experti, debita animi demissione exerceremur.
3 3 Cf. S. AUGUST., Epist. 149 ad Paulinum, n. 34 (PL. XXXIII, col. 644) ; De diversis
quaestionibus, q. 53, n. 2 (ib. XL, col. 36); Enarr. in Ps. 146, n. 12 (ib, XXXVII, col. 1907),.