AAS 35 (1943), p. 319

Nihil igitur mirum, si unius alteriusve quaestionis nullum unquam
habebitur responsum plane perfectum, cum interdum
agatur de rebus obscuris etanostris temporibus nostraque experientia
nimis longe remotis ; et cum etiam exegesis, sicut ceterae
graviores disciplinae, sua habere possit secreta, quae mentibus
nostris impervia, quibusvis conatibus aperiri nequeant.
Hac tamen in rerum condicione catholicus interpres, actuoso
fortique suae disciplinae amore actus, ac Sanctae Matri Ecclesiae
sincere devotus, neutiquam retineri debet, quominus difficiles
quaestiones, hucusque nondum enodatas, iterum atque
iterum aggrediatur, non modo ut, quae ab adversariis opponantur,
propulset, sed ut solidam etiam explicationem reperire
enitatur, quae et cum Ecclesiae doctrina, cum iisque nominatim,
quae de Sacra Scriptura ab omni errore immuni tradita
sunt, fideliter concordet, et certis quoque profanarum disciplinarum
conclusionibus debito modo satisfaciat. Horum
autem strenuorum in vinea Domini operariorum conatus non
solummodo aequo iustoque animo, sed summa etiam cum caritate
iudicandos esse ceteri omnes Ecclesiae filii meminerint;
qui quidem ab illo haud satis prudenti studio abhorrere debent,
quo quidquid novum est, ob hoc ipsum censetur esse impugnandum,
aut in suspicionem adducendum. Illud enim imprimis ante
oculos habeant, in normis ac legibus ab Ecclesia datis, de fidei
morumque doctrina agi; atque inter multa illa, quae in Sacris
Libris, legalibus, historicis, sapientialibus et propheticis proponuntur,
pauca tantum esse quorum sensus ab Ecclesiae auctoritate
declaratus sit, neque plura ea esse, de quibus unanimis
Sanctorum Patrum sit sententia. Multa igitur remanent, eaque
gravissima, in quibus edisserendis et explanandis catholicorum
interpretum acumen et ingenium libere exerceri potest ac debet,
ut ad omnium utilitatem, ad maiorem in dies doctrinae sacrae
profectum, et ad Ecclesiae defensionem et honorem ex suo
quisque viritim conferat. Haec vera filiorum Dei libertas, quae
et Ecclesiae doctrinam fideliter teneat, et quaecumque profana
attulerit cognitio, tamquam Dei donum grato accipiat animo et

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.