AAS 35 (1943), p. 321

Sacrae venerationem. Hanc porro venerationem sacri Antistites
in fidelibus sibi commissis satius in dies augere et perficere
studeant, provectis omnibus inceptis illis, quibus viri, apostolico
studio repleti, Sacrorum Librorum inter catholicos cognitionem
et amorem excitare ac fovere laudabiliter nituntur. Faveant
igitur atque auxilium praestent piis illis consociationibus,
quibus propositum sit Sacrarum Litterarum, Evangeliorum
potissimum, edita exemplaria inter fideles diffundere, eorumque
cotidiana lectio studiosissime curare ut in christianis
familiis rite sancteque fiat; Sacram Scripturam, in vulgatas
hodie linguas probante Ecclesiae auctoritate conversam, et .alloquio
-et usu, ubi per liturgiae leges licet, efficaciter commendent;
ac publicas de rebus biblicis dissertationes, seu acroases, aut ipsi
habeant, aut ab aliis apprime peritis sacris oratoribus habendas
curent. Commentarios vero, qui tanta cum laude tantoque cum
fructu in variis terrarum orbis partibus statis temporibus eduntur,
sive ad quaestiones ex scientiae ratione tractandas et exponendas,
sive ad huiusmodi investigationum fructus, vel ministerio
sacro, vel fidelium utilitati accommodandos, omnes sacrorum
administri pro viribus sustentent et inter varios gregis
sui coetus et ordines apposite divulgent. Qui quidem sacrorum
administri haec omnia, et quaecumque id genus alia apostolicum
studium ac sincerus divini verbi amor ad excelsum hoc
propositum apta invenerit, efficax sibi in animorum cura auxilium
esse futurum persuasum habeant.
Neminem autem fugit haec omnia a sacerdotibus rite perfici
non posse, nisi ipsimet, dum in Seminariis commorati sunt,
Sacrae Scripturae actuosum ac perennem imbiberint amorem.
Quare sacrorum Antistites, quibus Seminariorum suorum paterna
incumbit cura, diligenter vigilent, ut in hac quoque re nihil
omittatur, quod ad eiusmodi finem assequendum iuvare possit.
Sacrae autem Scripturae magistri totam de re biblica institutionem
in Seminariis ita perficiant, ut adulescentes ad sacerdotium
atque ad divini veibi ministerium efformandos ea Sacrarum
Litterarum cognitione instruant, eoque erga illas im-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.