AAS 35 (1943), p. 322

buant amore, sine quibus uberes apostolatus fructus haberi
nequeunt. Quare exegetica explanatio ad rationem potissimum
theologicam spectet, supervacaneis vitatis disputationibus,
atque iis praetermissis, quae curiositatem potius nutriant, quam
veram foveant doctrinam solidamque pietatem; sensum litteralem,
quem vocant, ac praesertim theologicum, ita solide proponant,
ita scite explicent, ita ardenter inculcent, ut id quodammodo
eorum alumnis contingat, quod Iesu Christi discipulis
evenit Emmaus euntibus, qui, auditis Magistri verbis, exclamarunt:
« Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum aperiret
nobis Scripturas? ». Sic Divinae Litterae futuris Eccle- 36
siae sacerdotibus fiant et propriae cuiusque vitae spiritualis
fons purus atque perennis, et sacri concionandi muneris, quod
suscepturi sunt, alimentum ac robur. Quod quidem si gravissimae
huius disciplinae in Seminariis magistri assecuti
fuerint, se ad animorum salutem, ad rei catholicae profectum,
ad Dei honorem et gloriam summopere contulisse, seseque opus
perfecisse apostolico officio coniunctissimum, laeti sibi persuadeant.

Haec, quae diximus, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, si
omni aetate necessaria sunt, multo magis profecto nostris urgent
luctuosis temporibus, dum populi ac nationes fere omnes
calamitatum pelago merguntur, dum immane bellum ruinis
ruinas caedesque caedibus accumulât, dumque, acerbissimis
populorum invicem excitatis odiis, in non paucis summo dolore
cernimus non modo christianae animorum moderationis
caritatisque, sed ipsius etiam humanitatis restingui sensum.
His autem letiferis humanae consortionis vulneribus quisnam
alius mederi potest, nisi ille, quem Apostolorum Princeps,
amore ac fiducia plenus, his verbis appellat: « Domine, ad
quem ibimus? verba vitae aeternae habes ». Ad hunc igitur 37
oportet miserentissimum Redemptorem nostrum totis viribus

86 LUC, XXIV, 32.

37 IOAN. VI, 69.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.