AAS 35 (1943), p. 323

reducere omnes : ipse enim est maerentium consolator divinus ;
ipse est, qui docet omnes — sive qui publica auctoritate praestant,
sive qui oboediendi obsequendique tenentur officio —veri
nominis probitatem, integram iustitiam, generosamque caritatem;
ipse denique est, ipseque unus, qui firmum exsistere
potest pacis tranquillitatisque fundamentum atque praesidium.
« Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id
quod positum est, quod est Christus Iesus ». Hunc autem 38
salutis auctorem Christum eo plenius cognoscent homines, eo
impensius adamabunt, eo fidelius imitabuntur, quo studiosius
ad Sacrarum Litterarum, Novi praesertim Testamenti,, cognitionem
meditationemque permoti erunt. Nam, ut Stridonensis
ait: « Ignoratio Scripturarum, ignoratio Christi est », et « si 39
quidquam est, quod in hac vita sapientem virum teneat, et
inter pressuras et turbines mundi aequo animo manere persuadeat,
id esse vel primum reor, meditationem et scientiam Scripturarum
». Hinc enim qui adversis affiictisque rebus fati- 40
gan tur atque opprimuntur, vera haurient solacia, divinamque
ad patiendum, ad sustinendum virtutem; hinc — ex Sanctis
nempe Evangeliis — omnibus adest Christus, summum atque
perfectum iustitiae, caritatis, misericordiaeque exemplar; ac
laniato et trepido humano generi patent divinae illius gratiae
fontes, qua posthabita ac neglecta, populi populorumque rectores
rerum tranquillitatem animorumque concordiam nullam
inire, nullam stabilire poterunt; inde denique omnes discent
Christum, « qui est caput omnis principatus et potestatis » et 41
« qui factus est nobis sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio
et redemptio ». 42

3 8 I Cor. III, il. . , '
39 S. HIERONYMUS, In Isaiam, prologus; PL. XXIV, col. 17.
40 Id., In Ephesios, prologus; PL. XXVI, col. 439.
41 Col. II, 10.
"'i Cor. I. 30.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.