AAS 35 (1943), p. 324

zu

# # #

His igitur, quae ad Sacrarum Scripturarum studia hodiernis
necessitatibus accommodanda spectant, expositis et commendatis,
iam reliquum est, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, ut
Bibliorum cultoribus, quotquot devoti sunt Ecclesiae filii, eiusque
doctrinae et normis fideliter obsequuntur, non modo paterna
gratulemur voluntate quod ad munus adeo excelsum delecti et
vocati sint, sed animum etiam addamus, ut opus feliciter susceptum,
renovatis in dies viribus, omni studio, omnique cura exsequi
pergant. Excelsum dicimus munus: quid enim sublimius,
quam ipsum verbum Dei, Spiritu Sancto inspirante hominibus
datum, perscrutari, explicare, fidelibus proponere, ab infidelibus
defendere? Pascitur hoc spirituali cibo ipse interpretis animus,
nutriturque « ad commemorationem fidei, ad consolationem
spei, ad exhortationem caritatis ». « Inter haec vivere, ista 43
meditari, nihil aliud nosse, nihil quaerere, nonne vobis videtur
iam hic in terris regni caelestis habitaculunl? » Pascantur 44
hoc eodem cibo fidelium quoque mentes, quae inde Dei cognitionem
et amorem, ac proprii cuiusque sui animi profectum et
felicitatem hauriant. Omni igitur mente huic sancto negotio
divini eloquii explanatores se dedant. « Orent ut intellegant
»; laborent, ut in Sacrarum Paginarum secreta altius4 5
in dies introspiciant ; doceant et concionentur, ut verbi Dei
thesauros aliis etiam reserent. Quae revolutis saeculis praeclari
illi Sacrae Scripturae interpretes magno cum fructu praestitere,
id hodierni quoque pro facultate aemulentur, ita quidem
ut, sicut elapsis temporibus, ita etiam in praesens eximios Ecclesia
habeat in Divinis exponendis Litteris doctores; atque
christifideles, eorum opera ac labore, omnem Sacrarum Scripturarum
percipiant lucem, exhortationem, laetitiam. Quo in
arduo sane ac gravi munere ipsi quoque « solatio Sanctos Li-

* Cf. S. AUG., Contra Faustum XIII, 18; PL. XLII, col. 294; CSEL. XXV, p. 400.3

4 4 S. HIEKON., Ep. 53, 10; PL. XXII, col, 549; CSEL. LIV, p. 463.
4 5 S. AUG., De doctr. christ., III, 56; PL. XXXIV, col. 89.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.