AAS 35 (1943), p. 371

PERSONARUM
Petitio adscriptionis Pontificio Operi pro iis" qui in Ecclesia speciali
dignitate insigniti sint vel maioribus officiis fungantur, formulis non
indiget.
In actu adgregationis, Pontificium Opus tradit Societatibus diploma
et personis speciale testimonium.
Omnes adscripti modicam stipem annuam conferunt.

DIVTJLGANDA DOCTRINA DE SACERDOTIO

Qtio melius in dies cognoscatur et magis aestimetur dignitas et necessitas
sacerdotii, oportet Societates « Filiales » :

Invitent sacerdotes ut ad hoc pertractandum argumentum omnes
opportunitates nanciscantur (e. g. : conciones quadragesimae, exercitia
spiritualia, supplicationes novendiales, catecheses pro adultis).
Incitent fideles ut studeant tum documentis a Sancta Sede datis tum
scriptis Sanctorum Patrum et piorum Auctorum de sacerdotio, praesertim
vero Litteris Encyclicis Pii Pp. XI Ad Catholici Sacerdoti. 1

Foveant in pueris et adolescentibus sacerdotii aestimationem et intimum
perfectionis christianae desiderium in eisdem alant.

PIAE EXERCITATIONES

Quae sequuntur valde commendantur, ut Deus optimas vocationes ad
statum ecclesiasticum concedere dignetur una cum auxiliis necessariis
quibus vocationes ipsae ad felicem exitum adducantur :

Quattuor Tempora quae ab Ecclesia iam inde a primis saeculis instituta
sunt etiam ut oratione et ieiunio adspirantes ad sacerdotium
adiuventur.
Dies sacerdotalis pium exercitium approbatum per Decretum Sacrae
Congregationis Rituum (11 Martii 1936) atque peculiaribus indulgen-2
tiis a Sacra Paenitentiaria Apostolica ditatum (Decr. 12 Aprilis 1937).3

Preces quas Familiae Religiosae per vices sine intermissione ad Deum
fundant.
Dies doloris, quo thesaurus dolorum inter aegrotos colligatur.

1 Acta Apost. Sedis, 28 (1936) 5-53.
2 Acta Apost. Sedis, 28 (1936) 240 s.
3 Acta Apost, Sedis, 29 (1937) 285 s.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.