AAS 35 (1943), p. 372

PONTIFICII OPERIS NAVITAS

Quo impensius Opera Dioecesana Vocationum Sacerdotalium floreant
atque Consociationum catholicarum studium et adiumentum ad ea ipsa
convertantur, Pontificium Opus
providet ut typis apta edantur scripta. Societates autem « Filiales
» sollicite iis utentur quae ad ipsas missa fuerint aut ipsis commendata,
atque ea pervulgent;
convocat congressus, sive ordinarios sive solemnes, inter
Delegatos Operum Dioecesanorum,
Directores et socios variarum Societatum quae Pontificio Operi
adgregatae sunt,
alias personas quae, iudicio Pontificii Operis vel Operum Dioecesanorum,
aptae sint ad adiutricem operam praestandam;
servat necessitudinem et rationes cum Societatibus adgregatis.
Opera Dioecesana Vocationum Sacerdotalium certis temporibus ad Pontificium
Opus de omnibus quae egerint et consecuta sint, breviter, plene,
accurate referant.

FIDELIUM ADIUTORUM ORDINES

Opera Dioecesana Vocationum Sacerdotalium personas adscribendae
curant et stipem corrogant ratione quae aptissima iisdem videatur.
Ut Christifideles excitentur ad succurrendum adolescentulis spei bonae
et iis qui in sacris Seminariis educantur, utile erit describere socios in
plures ordines, e. g. : bene méritos, benefactores, socios in perpetuum.
Peculiares coetus constitui possunt :

1) ex pueris, qui, etiam nulla oblata stipe, precibus et parvis sacrificiis
rem adiuvent;
2) ex aegrotis, qui infirmitatis suae aerumnas offerant.
Adscribi poterunt non tantum singuli fideles, sed etiam communitates
religiosae virorum et mulierum atque consociationes catholicae dioecesanae.

DIES FESTI

Festum praecipuum Pontificii Operis est Fer. V in Coena Domini,
qua die institutio sacerdotii commemoratur.
Festa specialia sunt :

1) Sabbatum infra Oct. Ascensionis: Solemnitas Br. V. Mariae Reginae
Apostolorum;

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.