AAS 35 (1943), p. 386

tur, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse
praesumant consensu, certa scientia, de Apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine decernimus ut a dioecesi Clevelandensi integrum coinitatuum
civilium Ashatabula, Trumbull, Mahoning, Columbiana, Stark
et Portage territorium separetur ac tenore praesentium separamus;
atque ex ita avulso territorio novam erigimus et constituimus dioecesim
quam Youngstoniensem nuncupandam volumus ac decernimus; coarctatio
proinde dioecesis Clevelandensis finibus. Novae insuper huius
dioecesis sedem et cathedram episcopalem in urbe Youngstown, a qua
dioecesis ipsa nomen mutuatur, constituimus, ipsamque idcirco urbem
ad civitatis episcopalis fastigium extollimus; eidemque sedi et cathedrae
atque pro tempore Episcopis Youngstoniensibus omnia tribuimus
iura et privilegia, quibus ceterae episcopales sedes et Episcopi iure communi
fruuntur eosdemque iisdem oneribus et obligationibus adstringimus,
quibus ceteri adstringuntur. Ecclesiam autem Deo in honorem
Sanctae Columbae dicatam, in urbe illa Youngstotvn exstantem, ad
Ecclesiae Cathedralis gradum et dignitatem evehimus, cum praerogativis
et privilegiis ad ceteras Cathedrales Ecclesias spectantibus. Decernimus
porro ut nova haec Cathedralis Ecclesia Youngstoniensis suffraganea
sit metropolitanae Ecclesiae Cincinnatene!, ad cuius provinciam
ecclesiasticam pertinet. Cum autem praesentis temporis adiuncta
haud permittant, quominus in hac nova dioecesi Canonicorum Capitulum
modo constituatur, indulgemus ut interim pro Canonicis dioecesani
Consultores, usque dum Capitulum ipsum constituatur, ad iuris tramitem
eligantur et adhibeantur. Quod autem ad clerum spectat, statuimus
ut simul ac hae Litterae Nostrae ad exsecutionem demandatae sint,
eo ipso clerici in eius territorio legitime exstantes eidem Ecclesiae adscripti
censeantur. Quod vero ad huius dioecesis Youngstoniensis regimen
et administrationem, itemque fidelium iura et onera aliaque id genus,
servanda iubemus quae de hac re sacri canones et Concilium plenarium
Baltimorense Tertium praescribunt. Mandamus denique ut omnia
documenta et acta, quae novam hanc dioecesim respiciunt, quamprimum
fieri poterit, a cancellaria dioecesis Clevelandensis tradantur Curiae
Youngstoniensi ut in eius archivo asserventur. Ad quae omnia exsecutioni
mandanda venerabilem quem supra diximus Fratrem Hamletum
Ioannem Cicognani, Delegatum Apostolicum in Statibus Foederatis Americae
Septentrionalis, delegamus, eidemque facultates necessarias et opportunas
tribuimus, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur,
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, et ei onus imponimus
authenticum peractae exsecutionis actorum exemplar ad S. Con-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.