AAS 35 (1943), p. 387
gregationem Consistorialem quam primum transmittendi. Praesentes autem
Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet
quorum intersit, vel illi qui sua interesse praesumant, etiam si specifica
et individua mentione digni sint, auditi non fuerint, vel praemissis non
consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis aut
nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali
et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari
posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine
factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore suosque plenarios
et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat
inviolabiliter observari debere, et, si secus super his a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum
prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus; non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus Constitutionibus
et ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus, ceterisque contrariis,
etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus per praesentes
derogamus. Volumus autem ut harum Litterarum transumptis, etiam
impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo
viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus
tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae
vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis,
constitutionis, subiectionis, statuti, mandati, decreti, delegationis,
derogationis et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se
noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo tertio, die quintadecima Maii mensis, Pontificatus
Nostri anno quinto.
ALOISIUS Card. MAGLIONE Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI
a Secretis Status S. C. Consistorialis a Secretis
Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Loco gßi Plumbi
Reg. in Conc. Ap., vol. LXVII, n. 66. - Al. GPrussardi.