AAS 35 (1943), p. 389
storio rite postulaverint et obtinuerint. Item eamdem metropolitanam
Ecclesiam eiusque pro tempore Archiepiscopum iisdem adstringimus
oneribus et obligationibus, quibus ceterae metropolitanae Ecclesiae
earumque Praesules iure communi adstringuntur. Demum Capitulum
cathedralis Ecclesiae Pacensis ad metropolitani Capituli gradum et
dignitatem extollimus, cum omnibus iuribus et privilegiis, honoribus
et insignibus, nec non oneribus et obligationibus, quae ceteris
Capitulis metropolitanis sunt propria. Ad quae omnia uti
supra disposita et constituta exsecutioni mandanda, venerabilem quem
supra diximus Fratrem Aegidium Lari, in Boliviana Republica Nuntium
Nostrum, delegamus, eique necessarias et opportunas tribuimus
facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque onus imponimos
ad S. Congregationem Consistorialem quam primum transmittendi authenticum
peractae exsecutionis actorum exemplar. Praesentes autem
Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet quorum
intersit, vel illi qui sua interesse praesumant, etiam si specifica et
individua mentione digni sint, auditi non fuerint, vel praemissis non
consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis aut
nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali
et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam
vocari posse, sed eas tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine
factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore suosque plenarios
et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos
spectat inviolabiliter observari debere, et, si secus super his a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari,
irritum prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus; non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus
Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus, ceterisque
contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus per
praesentes derogamus. Volumus autem ut harum Litterarum transumptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis
et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem
prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet
exhibitae vel ostensae forent, Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, constitutionis, subiectionis, statuti, mandati, decreti,
delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit,