AAS 35 (1943), p. 390

indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et
Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo tertio, die decima octava Iunii mensis, Pontificatus
Nostri anno quinto.

ALOISIUS Card. MAGLIONE Fr. RAPHAEL O. Card. ROSSI
a Secretis Status S. C. Consistorialis a Secretis

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Loco £& Plumbi

Reg. in Cano. Ap., vol. LXVII, n. 73. - Al. Trussardi.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

CONSTITUTIONES CONGREGATIONIS CASAMARIENSIS E SACRO ORDINE CISTERCIENSI,
PLENIUS RECOGNITAE, ADPROBANTUR.

PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Cum ex Summi Pontificatus munere,
quo Dei benignitate fungimur, omnium Religiosorum Coetuum
atque Ordinum utilitati consulere teneamur, ad ea diligentior! studio
mentem Nostram dirigimus, quae speciali modo eorundem regimini prospiciant.
Ad Sanctae enim Matris Ecclesiae decus honoremque Religiosae
Familiae praesertim Monasticae, pro opportunitate temporum a Deo
provide suscitatae, praeclaris pietatis suae laborisque monumentis tam-
" quam lucernae in Ecclesia splendent, Regulasque suas attente nitideque
secutae, virtutum christianarum exempla christifidelibus praebent.
Ex quo dum oritur, primis fundationum condicionibus mutatis, necessitas
Constitutiones Regulasque easdem aptandi, cum novus etiam Codex
iuris canonici promulgatus sit, ut ad ipsius praescripta propriae
monasticae regulae opportune conformarentur atque ita etiam necessitatibus
¡quoque hodierni temporis magis responderent, Religiosorum
Ordines vel antiquitate conspicui diligentem operam dederunt tum
multa, quae obsoleverant, tollendo, tum alia congruenter accommodando,
tum alia denique utiliter innovando, aditum propterea sollertiae stu-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.