AAS 36 (1944), p. 103

ACTA- SS. CONGREGATIONUM

SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICII

DECRETUM

DE FINIBUS MATRIMONII

De matrimonii finibus eorumque relatione et ordine his postremis
annis nonnulla typis edita prodierunt, quae vel asserunt finem primarium
matrimonii non esse prolis generationem, vel fines secundarios non
esse fini primario subordinatus, sed ab eo independentes.
Hisce in elucubrationibus primarius coniugii finis alius ab aliis designatur,
ut ex. gr. : coniugum per omnimodam vitae actionisque communionem
complementum ac personalis perfectio; coniugum mutuus
amor atque unio fovenda ac perficienda per psychicam et somaticam
propriae personae traditionem; et huiusmodi alia plura.
In iisdem scriptis interdum, verbis in documentis Ecclesiae occurrentibus
(uti sunt v. gr. finis, primarius, secundarius) sensus tribuitur
qui cum his vocibus, secundum communem theologorum usum, non
congruit.
Novatus hic cogitandi et loquendi modus natus est ad errores et incertitudines
fovendas; quibus avertendis prospicientes Emi ac Revmi
Patres huius Supremae Sacrae Congregationis, rebus fidei et morum
tutandis praepositi, in consessu plenario feriae IV, die 29 Martii 1944
habito, proposito sibi dubio: «An admitti possit quorundam recentiorum
sententia, qui vel negant finem primarium matrimonii esse prolis
generationem et educationem, vel docent fines secundarios fini primario
non esse essentialiter subordinatos, sed esse aeque principales et independentes
» ; respondendum decreverunt : Negative.
Et in audientia, feria V, die 30 eiusdem mensis et anni, Excñio ac
Revmo Domino Adsessori Sancti Ofiicii impertita, Ssmus D. N. D. Pius,
divina Providentia Papa XII, de omnibus habita relatione, praesens decretum
adprobare dignatus est, ac publici iuris fieri iussit.
Datum Romae, ex Aedibus Sancti Officii, die 1 Aprilis 1944.

I. Pepe, Supr. S. Cong. S. Officii Notarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.