AAS 36 (1944), p. 163

derogationis, et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si
quis vero ausu id temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei, ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo quarto, die prima Ianuarii mensis, Pontificatus Nostri
anno quinto.

ALOYSIUS Card. MAGLIONE Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI

a Secretis status S. C. Consistorialis a Secretis

Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Alfridus Vitali, Proton. Apost.

Loco £&' Plumbi

Reg. in Conc. Ap., vol. LXVIII, n. 18 - Al. Trussardi.

EPISTULAE

I

AD EMUM P. D. HENRICUM, EPISCOPUM SABINENSEM ET MANDELENSEM, S. R. E.

CARDINALEM SIBILIA, SEXAGESIMUM AB INITO SACERDOTIO ANNUM FELICI-

TER EXPLENTEM.
PIUS PP. XII

Venerabilis Frater Noster salutem et Apostolicam Benedictionem. —
Quum haud ita pridem noverimus, te proxime duodena a suscepto sacerdotio
lustra esse celebraturum, id sane libenti animo tibi gratulamur
meritasque Deo, bonorum omnium Largitori, gratias agimus et habemus.
Profecto tot tantorumque memoria benficiorum, quae in sacro munere
obeundo tibi sunt divinitus conlata, tibi tuisque iucunda prorsus extabit.
Inde enim ab inito sacerdotio ad hanc usque aetatem ipse in praenobilem
Ecclesiae famulatum proximorumque utilitatem vires confluisti
tuas, tum variis prius operam collocando Pontificiis Legationibus tum
postea Apostolicum Nuntium in Chiliensi et in Austriaca Republica
agendo. Peculiari autem sunt digna memoratu sacra illa sollemnia, quae
in Austria celebrata sunt anno MCMXTXXIII, quinquagesimo et ducentésimo
exeunte, ex quo Vindobona e gravissimo obsidentium hostium discrimine
erepta fuit, et pacta cum ipsa Austria sequenti anno conventa.
Quae quidem a te gravia gesta munera intuens, Decessor Noster ven.
mem. Pius XI te in amplissimum S. R. E. Cardinalium Ordinem cooptavit
pluribusque Sacris Congregationibus Romanis adscripsit. Nos autem

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.