AAS 36 (1944), p. 187
16. - Actum coniugalem subordinatam esm fini primario matrimonii
inculcat etiam Summus Pontifex gloriose regnans in Sua Allocutione
ad S. Rotam supra commemorata ; nam reprobat scribendi et iudicandi
modum eorum qui actum coniugalem aut omnino solvunt aut ultra debitam
mensuram abducunt a matrimonii fine primario, ad quem idem actus
secundum totam suam structuram ordinatur. In talem errorem incidere
dicendi sunt praeter alios etiam illi qui sustinent ad essentiam actus matrimonialis
sufficere, quod hic actus secundum suam externam speciem
naturali modo peragi possit, etiamsi in eo peragendo deficiat unum ex
elementis, quae ex parte ipsius activitatis coniugalis omnino necessaria
sunt et quorum defectus antecedens et insanabilis iuxta constantem iurisprudentiam
S. Rotae (cfr. sententiam supra allegatam) hominem reddit
ad matrimonium impotentem, si sci. in eo deest facultas seu potentia
effundendi in actu coniugali verum semen idest in testiculis elaboratum,
etsi careat spermatozois. Verba Pii XII sunt haec : « Due estremi... sono
da fuggirsi : da una parte, il negare praticamente o il deprimere eccessivamente
il fine secondario del matrimonio e dell'atto della generazione
; dall'altra, lo sciogliere o il separare oltre misura l'atto coniugale
dal fine primario, al quale secondo tutta la sua intrinseca struttura è
primieramente e in modo principale ordinato » (A. A. $ vol. XXXIII,v
pag. 423).,
17. - B. De matrimonii fine secundario. Finis secundarius matrimonii
in citato canone 1013 assignatur duplex, videlicet « mutuum adiutorium >>
et « remedium concupiscentiae », qui fines sunt « fines operis», non tantummodo
« fines operantis ».
18. - a) De altero fine secundario, de « remedio concupiscentiae » et
de eius ad finem primarium relatione, pauca dicenda sunt.
Facile intelligitur hunc finem ex natura sua subordinari fini primario
generationis. Nam concupiscentia sedatur in matrimonio et per matrimonium
licito facultatis generativae usu, qui fini primario matrimonii
destinatur, proportionatur ac subordinatur modo in antecedentibus dicto.
Eo ipso autem etiam « sedatio concupiscentiae », quae in actibus coniugalibus
exercendis habetur, simul cum ipsis fini primario matrimonii
subordinata est.
19. - b) Alius finis secundarius est « mutuum adiutorium », quod sat
varias coniugum mutuas praestationes seu officia comprehendit, v. g.
cohabitationem, communionem mensae, usum bonorum materialium,
victus acquisitionem et administrationem, auxilium magis personale in
variis vitae condicionibus, in exigentiis psychicis et somaticis, in usu
naturalium facultatum atque etiam in exercitio virtutum supernatura-