AAS 36 (1944), p. 193

2° Mutuum adiutorium, consideratum uti finis secundarius matrimonii
(( in facto esse », dicit respectu finis primarii finem dependentem,
subordinatur^ quia propter finem primarium a Creatore coniugio inditus
est. At est elementum ab extra accedens et non-constitutivum tantummodo
ratione finis primarii, non autem respectu ipsius matrimonii,
quasi esset finis eœtra-matrimonialis ; est enim finis « intra-matrimonialis
», licet non eodem gradu ac finis primarius.
3° Aptitudo et ius ad mutuum adiutorium non restringuntur ad
activitatem generativam neque primario hanc ipsam respiciunt, sed potius
personas generantes, quatenus istae propter matrimonium initum
destinatae sunt ad hoc ut possint esse auctores novae vitae.
4° Finis secundarius habet quandam independentiam, eatenus videlicet
quatenus in personis coniugum verificari et ad effectum perduci
potest iis quoque in casibus; in quibus assecutio finis primarii impeditur,
sive ad tempus sive in perpetuum. Cuius ratio est, quod mutuum adiutorium
(pariter ius ad illud) non constituit partem essentialem iuris et
finis primarii. Est potius extra essentiam iuris et finis primarii, quamvis
sit aliquod eius naturale consequens et verum ac proprie dictum ius
matrimoniale.
5° Qui mutuum adiutorium matrimoniale, latissime intellectum,
solvit ab eius intrinseca subordinatione sub fine primario, non solum
offendit rei veritatem et intentionem ipsius Creatoris, sed necessario
etiam viam parat funestis consequentiis.
31. In facto. - Antequam Titus e fuga sua Romain reversus erat, Lucia,
sciens quod vir recusabat nuptias ob timorem ne ab ipsa irifìcéretùr,
matri Titi declaravit se contentam esse celebratione matrimonii et renuntiare
cohabitationi et usui matrimonii. « Ancor prima che egli giungesse
— ait viri mater — io telefonai a Lucia esortandola a pregare il
Signore perchè accomodasse tutto ed avverasse quel matrimonio in santa
pace ; ma lei mi rispose duramente, dicendomi che non voleva sentire
nè sapere nulla, che voleva il matrimonio solo come riparazione del suo
onore, e poi ognuno dei due sarebbe potuto rimanere in casa propria ».
Et post reditum viri puella idem dixit, sicuti testatur dña Silvia, dicens :
(( Ricordo che questa diceva : "Mi deve sposare ad ogni costo, e non m'importa
se poi mi lascia a casa mia e lui se ne sta per conto suo " ». Idem
testatur dna T. R.

Hoc modo ipsa puella removit impedimentum, ob quod. Titus eam non
amplius ducere volebat. Siquidem vir « è molto salutista, tanto è vero
che appena si resé conto della gravità delle cose, non solo si astenne da

ACTA, vol . XI» n . 6 . — 26-6-944. 13

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.