AAS 36 (1944), p. 196
ptias elapsi. At vir nullum testem inducere potuit, cui assertam simulationem
consensus matrimonialis clare aperuisset. In libello autem, quo
matrimonium suum accusavit nullitatis, vir ipse commemorat « P espresso
proposito di non consumarlo », atque in iudicio iterum ac saepius, confirmantibus
omnibus fere testibus, ait tantum se cum puella transegisse
et convenisse, quod cohabitatio coniugum post nuptias non institueretur.
Idem loquitur quidem etiam de « pacto », hac de re cum puella inito. Sed
indifferens est in casu, utrum agatur de vero oneroso pacto bilaterali, an
de mera transactione amicabili, inter virum timentem infectionem et
puellam desiderantem matrimonium conclusa.
36. - Etenim sola exclusio finis secundarii matrimonii et correspondentis
iuris non invalidat matrimonium. Id in specie de cohabitatione,
quae solum ad integritatem non ad essentiam matrimonii pertinet, quaeque
est unum ex praecipuis bonis cum fine secundario matrimonii cohaerentibus,
a probatis auctoribus uti certum docetur (n. 25). Immo, etiamsi
in casu ageretur de vera conditione sine qua non, a viro consensui apposita
(dato, nullatenus concesso), matrimonium non posset declarari nullum
(ibid.). Neque aliter iudicandum est ex circumstantia, quod in casu
contrahentes, simul cum cohabitatione, excluserunt etiam usum matrimonii.
Sicut enim « non est contradictio accipere ius iam in ipsa acceptatione
impeditum quoad usum, ut evenit quando duo voto castitatis
ligati contrahunt matrimonium, ita non est contradictio tradere ius quoad
usum impeditum ex consensu alterius partis in tale impedimentum ».
Etenim « coniuges non obligantur ad copulam nisi inquantum altera
pars petat, quae iuri petendi renuntiare potest se obligando ad non petendum,
nec obligantur coniuges ad positivam prolis generationem, modo
eam positive non impediant» (n. 25). Iamvero Lucia, ut superarët Titi
timorem infectionis, sua sponte renuntiavit iure petendi debitum, quam
renuntiationem vir acceptavit.
37. - Si igitur, prouti in casu, neque partes neque testes quidquam de
exclusione ipsius iuris ad actus coniugales revelaverint, et si omnino desint
indicia ex quibus exclusio ipsius finis primarii matrimonii et correspondentis
iuris principalis deduci possit, declarari nequit virum in contrahendo
positive denegasse tradere comparti relativum ius matrimoniale,
praesertim cum vir, exceptis cohabitatione et usu matrimonii, semper
sé gesserit tamquam maritus. Ceterum non defuit totaliter « mutuum
adiutorium » inter coniuges, praecipue quoad bonum materiale et spirituale
filii. « I due sposi però — ait Rev. P. Narcissus — si vedevano,
come apprendevo dai loro familiari, ed erano in buoni rapporti fra loro ...
Nacque il bambino concepito prima del matrimonio e ricordo che si fece