AAS 36 (1944), p. 197

festa in casa della sposa. Io vi presi parte, anzi mi pare che battezzai il
bambino, ma posso assicurare che il padre era presente. Questi ha sempre
pensato al mantenimento del figliolo ». At vir graviter reprehendendus
est, quod «sedationem concupiscentiae », quae est unus ex finibus
secundariis matrimonii, non intra sed extra matrimonium quaesivit.
38. - Neque dicatur actorem eiusque testés esse imperitos iuris, ideoque
adhibere non potuisse verba iuridica. Ab imperitis iuris utique exspéctari
non possunt expressiones iuridicae, sed si iidem in iudicio praeter
cohabitationem exclusam nihil prorsus deposuerunt in praeiudicium
validitatis consensus a viro praestiti, si vir nunquam suis propinquis et
amicis dixit, quod sese non consideraverit ligatum vinculo matrimoniali,
et si demum post decennium a nuptiis mulier a quodam sacerdote audivit
cohabitationem exclusam secumtraxisse nullitatem consensus, et si viri
mater Summum Pontificem directe adiit Ei exponendo casum sui filii :
tunc non remanet aliud nisi perpendere uti caput nullitatis illam cohabitationem
iam ante nuptias exclusam et post nuptias nunquam institutam.
Verum supra iam dictum est, ex hoc unico facto nullitatem matrimonii
deduci non posse. Proinde supervacaneum est inquirere de
causa assertae simulationis, seu de metu.
39. - Ideo Patres de turno declaraverunt omnia suadere virum, sacerdote
Narcisso monitore et pia matre hortante ut tum Luciae tum
proli nasciturae ex obligatione conscientiae consuleret, verum consensum
elicere voluisse et reapse elicuisse, quin eum positivo voluntatis
actu essentialiter vitiaverit. Quare iam videndum, an constet saltem de
inconsummatione huius matrimonii et de iusta causa dispensandi.

III - De inconsummatione matrimonii

40. In iure. - Matrimonium ratum et non consummatum a Summo
Pontifice ex iusta causa dissolvi potest, « utraque parte rogante vel alterutra,
etsi altera sit invita » (can. 1119), dummodo praeterquam de
iusta causa omnino constet de facto inconsummationis. Soluto matrimonio,
idest exstincto iure radicali in corpus compartis, ipso facto corruit
omne matrimoniale ius ad mutuum adiutorium. Verum hoc intelligendum
est de solo titulo « iuris matrimonialis », non de quolibet alio
titulo, sive caritatis sive iustitiae. Accidere sane potest ut post solutionem
vinculi matrimonialis pristinae comparti et proli ante nuptias prócreatae
aliquod adiutorium praestandum sit, et ut ad hoc gravis, immo
gravissima habeatur obligatio. Sed neque obligatio neque adiutorium; in
tali casu est « matrimoniale », quamvis forte respectivus titulus adsit,
saltem ex parte, propter pristinum matrimonium. Unde intelligitur, cur-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.