AAS 36 (1944), p. 200

stat denique de iustis causis dispensandi. Nam dissociatio animorum
coniugum hodie tanta est, ut uterque coniux reconciliationem reiiciat;
instauratio vitae coniugalis iam sperari nequit ; vir denique est in proximo
periculo incontineiitiae, et mulier liberari vult a viro, dicens se nuptam
esse et maritum habere videri, at de facto non habere. Ideo Patres
de turno declaraverunt consulendum esse Sanctissimo ut imploratam
dispensationem concedere dignetur. Vir vero ab Ordinario monendus
est, ne censeat se dissolutione sui matrimonii liberatum esse eo ipso
etiam ab obligatione providendi sustentationi et educationi filii ante
nuptias concepti et post nuptias nati ; agitur nempe de obligatione quae
independenter a matrimonio exsistit atque perdurat.
45. - Quibus omnibus in iure et in facto perpensis, Nos infrascripti
Auditores de turno, pro tribunali sedentes et solum Deum prae oculis
habentes, Christi nomine invocato, decernimus et definitive sententiamus
: .Non constare de matrimonii nullitate, at consilium praestandum
esse Sanctissimo pro dispensatione super matrimonio rato et non consummato,
in casu, seu ad dubia proposita respondemus: Negative, ad
primum ; affirmative, ad alterum, monito viro ut etiam in posterum provideat
saluti materiali et spirituali filii ante nuptias geniti.
Committimus proinde Excmo Nostro Decano, ut Ssmo consilium praestet
pro dispensatione super matrimonio rato et non consummato, in
casu. Obtentae autem dispensationis rescriptum actis causae inseratur
et partibus notificetur.
Romae, in Sede Tribunalis S. R. Rotae, die 22 Ianuarii 1944.

Arc tur us Wynen, Ponens.
Gulielmus Heard.
Albertus Canestri.
Ex Cancellaria, die 9 Februarii
L. £9 S.
Ioannes Pinna, Notarius.

Ex Audentia Ssmi diei 11 Februarii 1944, Sanctitas Sua, audita infrascripti
relatione, petitam dispensationem super matrimonio rato et
non consummato in casu benigne concedere dignata est, ea tamen lege
ut vir etiam in posterum provideat saluti tum materiali tum spirituali
filii ante nuptias geniti.
Iulius Grazioli, Decanus.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.