AAS 36 (1944), p. 202

teat, dividatur et nova exinde erigatur dioecesis. Praehabito itaque venerabilis
Fratris Ioseph Beltrami, Archiepiscopi Damasceni et in Republica
Salvador Nuntii Apostolici, favorabili voto, de venerabilium Fratrum
Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi Consistoriali
praepositorum consilio, rei opportunitate perpensa, suppleto, quatenus
opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant consensu,
Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, a praefata Archidioecesi
S. Salvatoris in America partem separamus complectentem civiles
provincias $. Vicente, Cabanas et La Paz, atque ex ita avulso territorio
novam erigimus et constituimus dioecesim, quam S. Vincentii nuncupandam
decernimus. Huius novae dioecesis episcopalem sedem in S. Vincentii
urbe, a qua dioecesis ipsa nomen mutuatur, statuimus, quam propterea
ad civitatis episcopalis fastigium extollimus eique omnia tribuimus
iura et privilegia, quibus ceterae episcopales civitates pollent; Episcopi
vero cathedram in ecclesia Deo in honorem S. Vincentii Abbatis
et Martyris dicata, in eadem urbe exstante, Agimus eamque igitur ad
Cathedralis Ecclesiae gradum et dignitatem evehimus, eique et S. Vincentii
pro tempore Episcopis omnia item concedimus iura, privilegia,
honores et gratias, quibus ceterae Cathedrales Ecclesiae earumque Antistites
iure communi fruuntur, illosque pariter iisdem adstringimus
oneribus et obligationibus, quibus ceteri Episcopi et Cathedrales adstringuntur.
Novam autem cathedralem Ecclesiam S. Vincentii suffraganeam
constituimus metropolitanae Ecclesiae S. Salvatoris in America
eiusque pro tempore Episcopos metropolitico S. Salvatoris in America
Archiepiscopi iuri subicimus. Quum vero praesentis temporis adiuncta
haud permittant quominus in nova ista Dioecesi Canonicorum Capitulum
modo instituatur, indulgemus ut interim, pro Canonicis, Dioecesani
Consultores ad iuris tramitem eligantur et adhibeantur. Episcopalem
mensam constituent Curiae emolumenta et ceterae oblationes, quae a
fidelibus praeberi solent, praeter ea quae ad hunc finem iam collecta
sunt. Mandamus insuper ut in nova hac dioecesi quam primum fieri
poterit saltem parvum Seminarium iuxta Codicis Iuris Canonici praescripta
et normas a S. Congregatione de Seminariis et Studiorum Universitatibus
traditas erigatur; itemque ut ex hac quoque Dioecesi eiusque
sumptibus duo delecti iuvenes, in sortem Domini vocati, aut modo
saltem unus, non intermissa vice in Collegium Pium Latinum Americanum
de Urbe mittantur, ut, sub oculis fere Romani Pontificis, ad pietatem
ac doctrinam instituantur. Quod autem attinet ad novae Dioecesis
regimen et administrationem, ad Vicarii Capitularis seu Administratoris,
sede vacante, electionem, ad clericorum et fidelium iura et

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.