AAS 36 (1944), p. 203
onera aliaque huiusmodi, rite servanda iubemus quae Sacri Canones
praescribunt. Quod vero ad clerum peculiariter spectat, statuimus ut
simul ac hae Litterae Nostrae ad exsecutionem mandatae fuerint, eo
ipso clerici Dioecesi illi censeantur adscripti in cuius territorio legitime
degunt. Volumus denique ut omnia documenta et acta, quae noviter
erectam Dioecesim eiusque clericos et fideles respiciunt, a Cancellaria
Archidiocesis S. Salvatoris in America quam primum fieri poterit episcopali
Curiae dioecesis S. Vincentii tradantur, ut in eius archivo diligenter
asserventur. Ad quae omnia ut supra disposita et constituta exsecutioni
mandanda venerabilem quem supra diximus Fratrem Ioseph
Beltrami, Nuntium Nostrum in Republica Salvador, delegamus, eique
propterea ad id necessarias et opportunas tribuimus facultates, etiam
subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum eique onus imponimus authenticum peractae exsecutionis
actorum exemplar ad S. Congregationem Consistorialem quam
primum transmittendi. Praesentes autem Litteras et in eis contenta
quaecumque, etiam ex éo quod quilibet, quorum intersit vel qui sua interesse
praesumant, etiam si specifica et individua mentione digni sint,
auditi non fuerint vel praemissis non consenserint, nullo unquam tempore
de subreptionis, vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis
Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu notari,
impugnari vel in controversiam vocari posse, sed eas, tamquam ex
certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas
exsistere et fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere
atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere,
et, si secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter
attentari contigerit, irritum prorsus et inane esse et fore volumus
ac decernimus; non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus,
provincialibus, generalibus, universalibusque Conciliis editis, generalibus
vel specialibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis et
quibusvis aliis Romanorum Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus,
ceterisque contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus
omnibus per praesentes derogamus. Volumus autem ut harum Litterarum
transumptis vel excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius
notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate
vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce
Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini
autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, concessionis,
subiectionis, statuti, mandati, decreti, delegationis, derogationis
et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id