AAS 36 (1944), p. 214
bare dignatus est, auctoritate apostolica, erectionem atque constitutionem
in sinu eiusdem S. Congregationis, specialis Coetus seu Commissionis
virorum idoneorum, quae omnes quaestiones ac negotia quavis ratione
ad adspirantium et novitiorum iuniorumque sodalium, cuiuslibet religionis
ac societatis, in commune viventium sine votis, religiosam et clericalem
educationem atque in litteris scientiisque et ministeriis institutionem
spectantia pertractet.
Constitutae Commissioni incumbent praesertim munera quae sequuntur
:
a) definiendi et delineandi criteria cardinalia et peculiares notas,
quibus educatio ac institutio religiosorum duci iugiter debet ;
b) vigilandi circa ordinationes a Superioribus et Capitulis in rebus
ad educationem et instructionem pertinentibus latas ; necnon inspiciendi
et recognoscendi relationes a .Superioribus vel ab Apostolicis Visitatoribus
quoad hoc exhibitas.
Commissio autem ad sessiones ordinarias vel extraordinarias, plenarias
vel partiales, .prouti negotiorum agendorum natura ac momentum
ferre videantur, convocabitur. Sessiones habebuntur praeside ac moderante
Sacrae Congregationis Secretario. Discussiones ac decisiones in
acta opportune referentur.
Omnia illa quae a Commissione tractanda sunt quaeve singulorum
Commissariorum vel Peritorum studio ac examini erunt subiicienda colligere,
ordinare et convenienter praeparare Officialium erit Sacrae Congregationis,
quorum etiam erit acta et documenta ad Commissionem
pertinentia in Archivo asservare, decisiones sub ductu et auctoritate
Praesidis executioni mandare aliaque ad rem spectantia ad praxim deducere
et expedire.
Contrariis quibuslibet, etiam speciali mentione dignis, minime obstantibus.
Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Congregationis, die, mense et anno
ut supra.
Fr. L. H. Pasetto, Secretarius.
P. Arcadius Larraona C. M. F., Subsecretarius.