AAS 36 (1944), p. 215

SACRA CONGREGATIO RITUUM

i

CHICAGIEN. SEU LAUDEN.

CANONIZATIONIS BEATAE FRANCISCAE XAVERIAE CABRINI, VIRGINIS, FUNDATRICIS

INSTITUTI SORORUM MISSIONARIARUM A SACRO CORDE IESU.

SUPER DUBIO

An, stante approbatione duorum miraculorum post indultam eidem Beatae
ab Apostolica Sede venerationem, TUTO procedi possit ad sollemnem
eiusdem Canonizationem.

Actuosissimam vitam virgineo flagrantem odore Beata Francisca
Xaveria Cabrini, die 22 Decembris mensis a. D. 1917, annos nata septem
supra sexaginta, Chicagiae pretiosa morte complevit. Actuosissimam eius
diximus vitam. Attonitus sane obstupefit animus cum tot ac tam praeclara
facinora perpendit, quae mulier inops, corpore pusilla, tenui plerumque
valetudine, S. Francisci Xaverii, cuius cognomentum suo nomini
addere voluit, exempla aemulata, operata est; quot terra marique aerwmnosa
fecerit itinera, quot labores exantlaverit, quot dolores sustinuerit,
quot difficultates superaverit, quot nosocomia scholasqiie, omni necessaria
atque opportuna instructa supellectili, fundaverit. Quis enimvero non
mirabitur florens illud Sororum Missionariarum a Sacro Corde Iesu Institutum,
ab ipsa, Laudenisi Episcopo fautore, conditum, quod brevi temporis
decursu in multas Europae atque Americae regiones propagatum,
uberrimis Ecclesiam Dei laetificat fructibus ?
At enim unde tantam animi fortitudinem Beata hausit? Responsio, in
promptu est. Divinae voluntatis plane conscia ac de se demisse sentiens,
ad omnium gratiarum ac virium fontem, nimirum ad Sacratissimum Cor
Iesu confugere consuevit, indeque fidem quae per caritatem operatur,
affatim hausit, qua stimulante, tot tamque praeclara absolvit.
Pronum itaque fuit ut, post eius obitum, sanctitatis fama crebrescente,
Ordinariae inquisitiones super eadem fama, super scriptis et super obedientia
urbanianis decretis cultum Servis Dei prohibentibus, in Archiepiscopali
Curia Chicagiensi atque in Laudensi perfectae sint. Post quas

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.