AAS 36 (1944), p. 216
Beatificationis et Canonizationis causa, servato iuris ordine, die 30 Martii
a. 1931, Pio XI iubente Sacrorum Rituum Congregationi fuit commissa;
die 21 Novembris a. 1937 heroicae eius virtutes declaratae fuere;
die autem 31 Iulii a. 1938 de duobus miraculis constare, decretum fuit.
Sollemnia vero beatificationis die 13 Novembris 1938 in Vaticana Basilica
celebrata sunt.
Quum novorum prodigiorum, eadem intercedente, obtentorum rumor
exortus fuisset, Canonizationis causa die 21 Iunii 1939 fuit resumpta,
atque super duobus aliis miraculis, post beatificationem a Deo, in Laudensi
civitate patratis, Apostolica auctoritate in eadem Curia processus
fuit constructus. Tandem post triplicem Congregationem, approbationis
decretum die 20 Iunii elapsi anni editum fuit.
Ut autem Sacrae huius Congregationis acta in causa canonizationis
complerentur, novissimum Dubium supererai discutiendum : An, stante
approbatione duorum miraculorum post indultam eidem Beatae ab Apostolica
Sede venerationem, Tuto procedi possit ad sollemnem ipsius Canonizationem.
Rmus Cardinali^ Alexander Verde in Generali Congregatione,
coram Ssmo D. N. Pio Papa duodecimo die 11 Ianuarii huius anni
habita, dubium hoc discutiendum proposuit.
Rmi Cardinales, Officiales Praelati Patresque Consultores in affirmativam
unanimes concessere sententiam, quam Beatissimus Pater benigne
quidem auscultavit, sed suam tunc abstinuit mentem pandere, ut enixioribus
precibus effundendis locus daretur.
Hanc autem selegit diem, Dominicam primam Quadragesimae.
Quocirca Sanctitas Sua, accitis ad se Riño Cardinali Alexandro Verde,
Causae Ponente, atque infrascripto Cardinali S. R. C. Praefecto, nec non
R. P. Salvatore Natucci, Fidei Promotore generali, atque me Secretario,
Sacrosancto Missae sacrificio pientissime litato, edixit : TUTO procedi
posse ad Beatae Franciscae Xaveriae Cabrini sollemnem Canonizationem.
Hoc autem decretum rite promulgari et in acta S. Rituum Congregationis
referri mandavit.
Datum Romae, die 27 Februarii, Dominica prima in Quadragesima
a. D. 1944.
£8 C. Card. SALOTTI, Ep. Praen., Praefectus.
L. © S.
A. Carinci, Secretarius.