AAS 36 (1944), p. 217
BAIONEN.
CANONIZATIONIS BEATI MICHAELIS GARICOÏTS, CONFESSORIS, FUNDATORIS SOCIE-
TATIS PRESBYTERORUM SSMI CORDIS IESU, VULGO DE BÉTHARRAM.
SUPER DUBIO
An et de quibus miraculis, post indultam eidem Beato ab Apostolica
Sede venerationem, constet in casu et ad effectum de quo agitur.
Beatus Michael Garicoïts inscrutabili Dei consilio ad Cordis Filii
sui in plebem fidelem divitias magis derivandas, animasque, eius sanguine
per mysterium Crucis redemptas, ad hunc gratiae et misericordiae
fontem adducendas electus, veluti sub Beatae Virginis alas, in insigni
eius sanctuario novam condidit Societatem Presbyterorum Sacratissimi
Cordis Iesu ; quae ex loco, ubi condita est, Bétharram, quod nomen pulcher
r dmus interpretatur, cognomentum accepit. Vere nomen omen ! Societas
enim haec iure dici potest pulcher ramus in semper virenti Ecclesiae
arbore insertus, qui fragrantés flores uberesque affert fructus.
Sicut autem B. Michael, indefessa praedicatione atque sanctitatis
exemplo, totam vitam ad Dei gloriam impendit, ita Deus munifice atque
magnifice Famulum suum rependit, eiusque virtutes miraculorum etiam
splendore remuneratus est. Quibus ab Ecclesia probatis, Dei Servus Beatorum
honoribus die 10 Maii a. 1923 fuit redimitus.
Nec satis. Resumpta enim die 23 Iulii, sequenti anno, canonizationis
causa, super duabus sanationibus apostolica auctoritate in Platensi Curia
constructi sunt processus ; de quorum iuridica vi die 20 Novembris
a. 1940 favorabile editum est decretum. Iuridicis actis sedulo perpensis,
haec de utraque sanatione eruuntur.
I. Blanca Simioni, decennis puella, in urbe La Plata, gravissima typhica
infectione, quae cum enterrer hagiis atque myocardite, ab initio
toxica dein organica, attacta fuit. Cum nulla naturalis sanationis spes
superesset, novendiales preces pro puellae sanitate obtinenda, per B. Michaelis
intercessionem, ipso medico suadente, a parentibus aliisque fervénter
effusae fuere. Dum morbus maxime ingravescit, atque infirma
prope moritura erat, die 17 Maii anno 1930 puella illico perfecte sanatur,
medico ceterisque mirantibus. In recuperata valetudine Blanca permansit.
Tres periti ab hac sacra Congregatione adlecti plene cum medente
cum in diagnosi edicenda, tum in iudicio ferendo sanationem supra
naturae vires contigisse concordant.