AAS 36 (1944), p. 218

I I . In eadem urbe Soror Angela Zanini, e Societate Mariae, puellis
loquela et auribus captis educandis praeposita, per nonnullos annos fibromate,
cum aliorum quoque gravium maiorum concursu, in interno
abdomine laborabat. Morbus adeo invaluerat, ut nulla recuperandae
valetudinis spes affulgeret. Quare cum Sodales, tum earumdem curae
concreditae puellae B. Michaelis patrocinium implorar uni; qui suae
clienti benignissime adfuit. Nocte enim inter diem 9 et 10 Iulii a. 1936,
dum Soror Angela in precibus effusa Beatum impensius invocat, in instanti
perfectissime sanata est, atque statim, viribus omnino recuperatis,
pristina officia resumpsit, in iisque, bona fruens valetudine, iugiter perseveravit.
Medénse cum tribus ex officio Peritis in diagnosi, in prognosi
atque in sanatione divinae actioni exclusive tribuenda conveniunt.
De his duabus sanationibus, servato iuris ordine, prius in Antepraeparatorio
Sacrae Congregationis coetu, coram infrascripto Cardinali,
S. R. C. Praefecto atque Causae Ponente, die 17 Februarii a. 1942 actum
est, deinde in Praeparatorio, die 13 Aprilis anteacti anni, demum in
Generali coram Ssmo D. N. Pio Papa XII, die 15 mensis huius habito :
in quo idem Cardinalis dubium proposuit discutiendum : An et de quibus
miraculis, post indultam ab Apostolica Sede eidem Beato venerationem,
constet in casu et ad effectum de quo agitur. Revmi Cardinales,
Officiales Praelati Patresque Consultores suum quisque protulit suffragium.
Beatissimus vero Pater suam aperire mentem ad hanc distulit
diem, Dominicam primam sacratissimae Quadragesimae, ut a Deo effugia
precibus quid agendum imploraret.
Eapropter Sanctitas Sua subsignatum Cardinalem, R. P. Salvatorem
Natucci, Fidei Promotorem generalem meque Secretarium ad Se
advocavit, atque, divino sacrificio religiose litato, edixit : Constare de
duobus miraculis, B. Michaele Garicoïts interveniente, patratis, videlicet
: De instantánea perfectaque sanatione cum Blancae Simioni a gravissima
typhica infectione cum enterrorhagiis atque miocardite organica,
tum Sororis Angelae Zanini a fibromate, aliis gravibus adiunctis
morbis, in interno abdomine.
Hoc autem decretum publici iuris fieri et in acta S. Rituum Congregationis
referri mandavit.
Datum Romae, die 27 Februarii, Dominica prima Quadragesimae,
a. D. 1944.

£g C. Card. SALOTTI, Ep. Praen., Praefectus.
L. Ei S.

A. Carinci, Secretarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.