AAS 36 (1944), p. 219

CURIEN.

CANONIZATIONIS B. NICOLAI DE FLÜE, CONFESSORIS, EREMITAE HELVETII

SUPER DUBIO

An et de quibus miraculis constet, post indultam Eidem Beato ab Apostolica
Sede venerationem, in casu et ad effectum de quo agitur.

Sicut excitantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris,
et cogitationes meae a cogitationibus vestris, dicit Dominus (Is., 55,
9). Obstupescit animus mirabilem B. Nicolai de Flüe vitam perpendendo,
qui, adulescens, miles, pater familias, rei publicae curator, insignia
virtutum specimina praebuit. At quam maxime admirationem gignit
quod vir, divina impellente gratia, uxorem, filios, resque familiares
penitus reliquerit, asperrimumque vitae genus per fere viginti annos in
solitudine egerit, solo eucharistico pane, uti gravissimi testés aflirmant,
nutricatus.
In eremo quidem vitam duxit, sed ad eum plures consultum accedebant,
vel ipsi maiores magistratus Pagorum, qui eum supremum ar hitrum
in gravissimis quoque politicis quaestionibus, quae bellum aut paraverant
aut concitaverant, eligebant; quare insignis pacificate pluries
evasit. Exterarum quoque dicionum oratores consilii petendi causa eum
non raro adibant, sapientem eius sententiam exquirentes, parati eam
persequi.
Quam Deo gratus Nicolaus extiterit, evidentissime quoque patuit ex
signis seu miraculis, quibus sive dum vivebat, sive post eius mortem,
quae die 21 Martii a. D. 1487 contigit, claruit : quae praecipue sanctitatis
famam auxerunt atque longe lateque in aevum diifudere ; quam, praeter
innumeros alios, sancti Ecclesiae Doctores Petrus Canisius ac Robertus
Bellarmino nec non S. Carolus Borromaeus testificantur. Praeterea
voto cuncti populi Helvetiae, imprimis vero Obwaldensis Pagi,
Constantiensi Episcopo non refragante, liturgicus cultus mature erupit,
qui a S. R. C. recognitus, ab Innocentio Papa decimo die 1 Februarii
a. 1649 fuit confirmatus ; quare aequipollenti beatificatione Servus Dei
fuit auctus. Verum generosa Helvetia gens merito non acquiescit. Suum
porro insigniorem, prae ceteris, filium canonizationis formalis honoribus
decorari vehementissime exoptat.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.