AAS 36 (1944), p. 220

Quocirca Apostolica auctoritate super duabus miris sanationibus, ad
B. Nicolai invocationem, a Deo patratis, processum fieri obtinuit, de
cuius iuridica vi ac efficacia favorabile decretum die 16 Iulii mensis 1941
editum est.
I. Prior sanatio in oppido Egerldngen intra Dioecesis Basileensis fines
contigit. Bertha Schürmänn encephalomyelite disseminata affecta fuerat.
Prognosim omnino infaustam, saltem quod ad valetudinem, cum
medicus a cura tum tres periti, ab hac Sacra Congregatione adlecti, concorditer
sine haesitatione affirmant. Porro, unice B. Nicolao invocato,
in physico instanti, die 18 Maii, in festo Ascensionis Domini, a, 1939,
Bertha illico sanata est; quam sanationem duplex physica medicorum
inspectio plene confirmavit. Iidem periti miraculum esse agnoscendum
conclamante
II. Sanatio altera in oppido Sachsein, in quo sacrum Beati corpus
asservatur, evenit. Ida Jeker genuina epilepsia, chronica neurite atque
cutanea u Iteratione in sinistro brachio fuit affecta ; quae ulceratio a
die 4 Aprilis mensis a. 1937 eam vexare coepit, atque in tota sua vi ad
sanationem usque permansit. Putre ulcus late patebat. Notare quoque
est sinistram brachium per plures annos aliquatenus torpens fuisse,
proinde, fere atrophicum factum, per trimestre vero omnino torpidum.
Remediis incassum cedentibus, Ida cum suis die 26 Iunii a. 1937 ad
B Nicolai sepulcrum est peregrinata, se ab Eo fore sanandam confidens.
Nec fiduciam fefellit eventus. Ulceris enim loco inducta pelli s nova
statim est ; brachium vires illico perfecte recuperavit, adeo ut post
biduum Ida ligna caedere valuerit. Officiales periti miraculum agnoscunt.

De his sanationibus, iuris ordine servato, prius in Antepraeparatorio
coetu coram subscripto Cardinali die 28 Iulii a. 1942 ; in Praeparatorio
coram ceteris Cardinalibus Sacrae huic Congregationi addictis,
die 9 Novembris sequenti anno : demum in Generali coram Ssmo D. N.
Pio Papa XII die 14 nuper elapsi mensis disceptatum est, in quo idem
Cardinalis dubium de more posuit : An et de quibus miraculis constet,
post indultam ab Apostolica Sede Eidem Beato venerationem, m casu
et ad effectum de quo agitur. Revmi Cardinales, Officiales Praelati Patresque
Consultores suum quisque animi sensum aperuit. Beatissimus
vero Pater suffragia haec intento excepit animo : at suam edere sententiam
ad hanc usque diem distulit, Dominicam tertiam post Pascha, inditae
Senensi Virgini Catharinae, Italiae Patronae sacram, ingeminare
preces hortatus, ut caeleste lumen suis aliorumque precibus imploraret.
Quapropter ad Se eumdem Cardinalem, R. P. Salvatorem Natucci,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.