AAS 36 (1944), p. 236
nae Ecclesiae Sancti Pauli in Brasilia, eiusque pro tempore Episcopos
metropolitico S. Pauli in Brasilia Archiepiscopi iuri subiicimus. Quum
autem praesentis temporis adiuncta haud permittant quominus in hac
nova dioecesi Cathedrale Capitulum modo instituatur, indulgemus ut
interim, pro Canonicis, Consultores dioecesani ad iuris tramitem eligantur
et adhibeantur. Episcopalem autem mensam constituent Curiae emolumenta
et ceterae oblationes, quae a fidelibus, in quorum bonum dioecesis
ipsa erecta est, praeberi solent, praeter ea quae ad hunc finem iam
collecta sunt. Mandamus insuper ut in nova hac dioecesi quam primum
fieri poterit saltem parvum Seminarium dioecesanum iuxta Codicis praescripta
et normas a S. Congregatione de Seminariis et Universitatibus
Studiorum traditas erigatur ; itemque ut ipsius dioecesis Piracicabensis
sumptibus bini delecti iuvenes, aut modo saltem unus, in Pontificium
Seminarium Brasilianum de Urbe, non intermissa vice, mittantur, ut
ibi, sub oculis fere Romani Pontificis, in spem Ecclesiae educentur. Quod
autem attinet ad huius dioecesis regimen et administrationem, ad Vicarii
Capitularis, sede vacante, electionem, ad clericorum et fidelium iura et
onera aliaque huiusmodi rite servanda, iubemus quae Sacri Canones
praescribunt. Quod vero ad clerum peculiariter spectat, statuimus ut,
simul ac hae Litterae Nostrae ad exsecutionem demandatae fuerint, eo
ipso clerici dioecesi illi adscripti censeantur, in cuius territorio legitime
degunt. Volumus denique ut omnia documenta et acta, novam hanc dioecesim
eiusque clericos et fideles respicientia, a Cancellaria dioecesis Campinensis
quam primum fieri poterit Cancellariae novae dioecesis Piracicabensis
tradantur, ut in eius archivo diligenter serventur. Ad quae
omnia uti supra disposita et constituta exsecutioni mandanda venerabilem
quem supra diximus Fratrem Benedictum Aloisi Masella, Nuntium
Nostrum in Brasiliana Republica, delegamus, eique propterea ad
id necessarias et opportunas tribuimus facultates, etiam subdelegandi
ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
et ipsi onus imponimus authenticum peractae exsecutionis
actorum exemplar ad S. Congregationem Consistorialem quam primum
fieri poterit transmittendi. Praesentes autem Litteras et in eis contenta
quaecumque, etiam ex eo quod quilibet, quorum intersit vel qui sua interesse
praesumant, etiam si specifica et individua mentione digni sint,
auditi non fuerint vel praemissis non consenserint, nullo unquam tempore
de subreptionis, vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis
Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu notari,
impugnari vel in controversiam vocari posse, sed eas, tamquam ex
certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo va-