AAS 36 (1944), p. 237

lidas exsistere et fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et
obtinere atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere,
et, si secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter
attentari contigerit, irritum prorsus et inane esse et fore volumus
ac decernimus ; non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus,
provincialibus, generalibus, universalibusque Conciliis editis,
generalibus vel specialibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis
et quibusvis aliis Romanorum Pontificum, Praedecessorum Nostrorum,
dispositionibus, ceterisque contrariis, etiam speciali mentione dignis,
quibus omnibus per praesentes derogamus. Volumus denique ut
harum Litterarum transumptis vel excerptis, etiam impressis, manu
tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica
dignitate vel ofiicio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides,
quae hisce praesentibus tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae
forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis,
concessionis, subiectionis, statuti, mandati, decreti, delegationis,
derogationis et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat.
Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli sé
noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo quarto, die sexta et vicésima Februarii mensis, Pontificatus
Nostri anno quinto.

ALOISIUS Card. MAGLIONE Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI

a Secretis Status S. C. Consistorialis a Secretis

Carolus Respighi, Proton. Apost.
Alfridus Vitali, Proton. Apost.

Loco £8 Plumbi

Reo. in Cane. Apost., vol. LXVIII, n. SS- AÌ. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.