AAS 36 (1944), p. 28

tum animadverterat, antemeridianis horis diei 20, clausam fistulam novaque
pelle obtectam pedemque non amplius tumidum, liberumque in
motibus, quasi numquam fuisset morbo attactum, invenit Miraculum
idem medens agnoscit sicut et tres periti ex officio adlecti.
De his sanationibus primum in Antepraeparatoria Congregatione,
coram Rmo Cardinali Alexandro Verde, Causae Ponente seu Relatore,
die 18 Martii mensis anno 3941, secundo in Praeparatoria coram Rmis
Cardinalibus, die 14 Iulii mensis a. 1942 disceptatum est; demum in
Generali coram Ssmo D. N. Pio Papa XII die 4 Maii anni huius; in
qua idem Rmus Cardinalis Relator dubium posuit : An et de quibus
miraculis post indultam Eidem Beatae venerationem, constet in casu
et ad effectum de quo agitur. Rmi Cardinales, Officiales Praelati Patresque
Consultores suum edidere suffragium; Beatissimus vero Pater suam
proferre sententiam ad hanc usque diem distulit. Dominicam Ssmae
Trinitati sacram. Eapropter Rmum Cardinalem Alexandrum Verde, Causae
Relatorem atque subscriptum S. R. C. Praefectum, nec non R. P.
Salvatorem Natucci, Fidei Promotorem generalem meque Secretarium
arcessiri iussit, sacraque Hostia pientissime litata, edixit : Constare de
instantánea perfectaque sanatione cum Pauli Pezzini a chronica sclerosi
cystica, a gravissima Trilaterali pneumonitide nec non a glomerulonephrite
acuta, tum Hectoris Pagetti a gravi osteo-periostite in pede
dextero.

Hoc autem decretum promulgari et in acta Sacrae Rituum Congregationis
referri mandavit.
Datum Romae, die 20 Iunii, in festo Ssmae Trinitatis, anno Domini
3943.

£g C. Card. SALOTTI, Ep. Praen., Praefectus.

L. © S.

A. Carinci, Secretarius.

II

DECRETUM

DE USU SALIVAE IN ADMINISTRATIONE BAPTISMI

Quanta cura ac vigilantia Catholica Ecclesia ritus et caeremonias
in sacrosancto Missae sacrificio ac Sacramentorum administratione,
apostolicis traditionibus sanctorumque Patrum decretis constituta,
observare studuerit, compertum est e constanti sollicitudine qua litür-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.