AAS 36 (1944), p. 27
eiusdem interventione, evidenter patrata, afferenda sunt. Quoniam autem
hoc quoque testimonium humanis argumentis fulcitur, antequam
sollemnis Canonizationis gloria aliquem Beatum honestent, Romani Pontifices,
ut in re tanti momenti prudentius, cautius atque tutius procedere
videantur, non modo alia duo miracula, post Beatificationem, eodem intercedente
patrata, esse afferenda, sed etiam cum Cardinalium tum Episcoporum
consilium, in Consistoriis, a Se exquirendum constituerunt.
Eapropter enixae ab iis, quibus cordi est, preces Deo effondi solent,
ut, alia signa manifestando, maiori gloria aliquem Beatum dignetur
honestare.
Porro ut in pluribus aliis, hoc feliciter in Causa Canonizationis Beatae
Franciscae Xaveriae Cabrini contigit.
Vix enim Beatarum Virginum albo die 13 Novembris mensis a. 1938
a Pio Papa XI fel. rec. Serva Dei fuerat ascripta, non paucae gratiae
seu miracula ferebantur* a Deo, eius intercessione, obtenta. Quare die
21 Iunii sequentis anni Canonizationis causa, per huius Sacrae Congregationis
decretum, fuit resumpta. Remissoriales quoque Litterae ad
Episcopum Lauden, transmissae fuere, ut super duabus miris sanationibus,
quae in Laudensi civitate evenerant, Apostolica auctoritate iuridicae
inquisitiones fierent. Per decretum die 25 Iunii a. 1940 latum,
S. R. C. processus huius validitatem recognovit. Breviter de utraque
sanatione delibemus. I. Paulus Pezzini, qui, ex ustione ab nitrati argenti
solutionis irrigatione effecta, cystica sclerosi iam ab anno 1914 laborabat,
Februario mense anni 1939 gravissima bilaterali pneumonitide acutaque
glomerulo-nephrite fuit affectus, quae eum fere ad mortis limen
adduxerant. Remediis adhibitis incassum cedentibus, nullaque medicorum
iudicio sanationis spe affulgente. Beata Francisca Xaveria unice
fuit invocata; et mirum! die 20 Februarii Paulus in instanti perfecte sanatus
est non modo a duobus lethalibus morbis, sed etiam a chronica
sclerosi cystis. Eumdem meliori valetudine post sanationem quam antea
frui, sive tabulae radiographicae ostendunt, sive duo periti physici
sub iuramenti fide deponunt. Miraculum sine haesitatione medicus a
c\,ra et tres periti a Sacra hac Congregatione deputati fatentur.
II. Eodem anno, post sex menses ab antecedenti sanatione, Hector
Pagetti, qui tam gravi osteo-periostite, fortasse tuberculari, in dextero
pede afficiebatur, ut a duobus medentibus necessaria edicta fuerit ossis
rasio, Beatae Franciscae Xaveriae invocato patrocinio, in instanti perfecteque
sanatus est. Medens enim, qui die 19 Augusti, postmeridianis
horis, morbum in tota malitia invalescentem viderat, nimirum : fistulam
morbida sanie manantem, pedem tumidum Hectoremque acri dolore vexa-