AAS 36 (1944), p. 312

ptum Emorum Patrum ratum habens, Commissionem Introductionis
Causae Bervi Dei Petri Benvenuti Noailles Sua manu signare dignata
est.
Datum Romae, 23 Iunii 1944.

£B C. Card. SALOTTI, Ep. Praen., Praefectus

L. &. s .

A. Carinci, Secretarius.

II

VICARIATUS APOSTOLICI AEGYPTI

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVAE DEI MARIAE CATHARINAE A S. ROSA

VITERBIEN., IN SECTTLO CONSTANTIAE TROIANI, FUNDATRICIS INSTITUTI SO-

RORUM FRANCISCALIUM MISSIONARIARUM IN AEGYPTO.

SUPER DUBIO

An signanda sit Commissio Introductionis Causae in casu et ad effectum
de quo agitur.

Seraphicus Patriarcha Franciscus, qui cum Cherubico Patriarcha
Dominico a Deo suscitatus fuit ut totus mundus Christi spiritu renovaretur,
factus ipse vivissima Eius imago, primus ex Ordinum fundatoribus
de infidelium evangelizatione in ipsa regula caput inscripsit, exemploque
confirmavit; Ipse enim, etsi praepeditos fuit Marrochium adire, in Aegyptum
tamen perrexit, atque, uti constans fert traditio, loca passione ac
Domini morte sacrata invisit, « martyr desiderio », sanguinem fundere
pro ethnicorum evangelizatione discupiens. Ipse, Fratres ad Marrochium
mittens, ita est eos allocutus : Filioli mei, Deus mihi mandavit quod mitti
tam vos ad terram Saracenorum ad praedicandum et confitendum eius
((fidem et legem Machometicam impugnandum. Et ego etiam ibo per
«aliam partem ad infideles et Fratres alios mittam per universum munti
dum » (Passio Ss. Mm. Berardi et soc, Anal. Francise.^ III, 1897,
pag. 579).
Innumeri sunt eius spirituales filii, qui Christum daturi aut sanguinem
ab Ordinis initio ad nostra usque tempora ad paganorum conversionem
impigre ac strenue adlaborarunt, atque fidem, quam praedica-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.