AAS 36 (1944), p. 313

verant, effuso sanguine confirmavere. Ex quibus non pauci Beatificationis
aut Canonizationis gloria fuere honestati. Universum quidem mundum
Fratres Minores evangelizare aggressi statim sunt; verum speciali
divinae Providentiae consilio factum est, ut, ab anno 1219, loca Sancta
Palaestinensia atque vicinia custodire quasi eorum iuris fieret, quod ius
Romanis Pontificibus, a Regibus atque a nonnullis Caliphis recognitum,
mordicus atque heroice, nullis fracti insectationibus, spreta quòque
morte j tenuerunt adhucque tenent. Franciscus itaque tresque sui Ordinis
Familiae, praeceptum Domini : Euntes in mundum universum pmedieate
evangelium omni creaturae (Me,XVI,15) ad unguem servaverunt
ac; servant.
Ineunte autem decimonono saeculo stupendum novum in Ecclesia
factum datum est admirari ; religiosas nempe feminas, nullis praepeditas
difficultatibus, omnibus spretis periculis, ad infidelium regiones advolare,
ubi, omnigenis caritatis operibus atque puellarum educationi attendentes,
uberrimosque fructus referentes, validissimum missionali apostolatui
adiutorium praestant. Ex his heroinis Philippina Duchesne, e
Societate Sororum a Sacro Corde Iesu, prima ad altarium honores pervenit
; modo autem septem sorores ex Instituto Franciscanum Missionariarum
Mariae, martyres in Sinis, in eo est ut eadem gloria honestentur.
Nostro hoc tempore de quamplurimis Institutis, e quibus octoginta
circiter sub Seraphici Patris signo reguntur, plura Sororum millia annumerante,
quae per universum orbem missionibus allaborant.
Non infimum ex his Institutis locum tenet illud, quod Mariam Catharinam
a S. Rosa Viterbiensi fundatricem se gloriatur habere.
In oppido « Giuliano di Roma » Ferentinae dioecesis, die 19 Ianuarii
a. D. 1813 e Thoma Troiani ac Teresia Panici Cantone Serva Dei orta
est, quae eodem die sacris abluta fuit aquis, susceptis nominibus: Constantia,
Dominica, Antonia. Quinquennis puellula, matre demortua, S o -
roribus Franciscalibus Magistris, alenda ac educanda fuit tradita in
religiosa domo non multis antea annis Ferentini fundata, cui nomen :
8. Chiara della Carità.
In hoc Constantia statim mira dedit exempla virtutum, praesertim
suipsius abnegationis, paenitentiae, obedientiae, aemulationis in sanctorum
imitatione, adeo ut f acta sit omnibus forma ceterarum alumharum.
Quindecim annos nata vocationem ad religiosam vitam persensit :
voti autem compos in eodem monasterio facta est die 8 Decembris
anno 1829, assumpto nomine Mariae Catharinae a S. Rosa Viterbiensi.
Tirocinio expleto, die 16 Decembris anno 1830 sacra religionis vota
maximo sui animi gaudio nuncupavit. Eius animi dotibus perspectis,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.