AAS 36 (1944), p. 35

sed suam etiam Aliam, Margaritam, quam inter alios suos liberos eo
teneriori amplexabatur affectu, quo certiora piae Deo placitae conversationis
m ea primordia cernebat.

Interim illa, quae sua fecisse visa est Apostoli verba: Existimo
omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini
mei: propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora
ut Christum lucrifaciam, honestis cuiusdam Poloniae Principis recusatus
nuptiis, duodennis vota solemnia coram venerabili Magistro Ordinis
Humberto nuncupavit. Adhuc autem ab Othocaro, Bohemiae Rege, serio
expetita, ut suam Divino Sponso fidem datam totis viribus intactam
servaret, ad illam et quamvis aliam occasionem importunae sponsalium
instantiae auferendam, se Christo palam desponsatam prodere voluit
et sacrum capitis velamen enixe postulavit, et quarta decima die Iunii
mensis, anno millesimo ducentésimo sexagesimo primo ab Archiepiscopo
Strigoniensi, adstantibus quoque Episcopis Waeiensi et Mtriensi, nec
non plurimis ecclesiasticis viris, ad S. Elisabeth amitae suae aram,
maximo cum gaudio, obtinuit. Virginum Sponso ita consecrata, mundi
suique contemptu, et carnis maceratione, Regi ipsi Martyrum impigre
studuit assimilari. Deterrimis semper amieta vestibus, abiectisque muneribus
inhians, verrere domum, sordes abstergeré, parare cibos et gravi
saepe pondere onerari in deliciis habuit. Aegrotis sororibus et ancillis
ipsis, quarum aliquando morbo infici ceterae timerent, tali inserviebat
caritate et abiectionis desiderio, ut gravia cuncta et infima officia erga
ipsas sibi unice arrogaret.

Manus gelu et cubitos ac genua humi adhaesione tumescere et dilaceran
nil reputans, attritum multo ieiunio corpus cilicio, flagris et insomni
nocte, acriter divexabat, tum sextis maxime feriis ac pridie
Christi Domini et Deiparae Virginis solemnitatum, tum diebus quindecim
Paschali sacramento praeviis. Passionis item mysteria cum singultu
recolebat et martyrii aestu flagrabat. Coram Christo Iesu velis
eucharisticis abscondito, aut ad crucem depicto, libentius et ad multas
quotidie horas, cor suum effundens, ubique tamen et fere sine intermissione
orabat, praescriptae divinae laudi integrum non raro addens psalterium,
ad Deum Patrem orationes, vel ad Paraclitum Spiritum, aut
dilectissimae sibi Dei parenti Virgini Isalutationes. Virtutes omnes*
théologales in primis, in gradu heroico, impenso studio excoluisse fertur
et in earum exercitio ad mortem usque constanter perseverasse, ita ut
maximo esset ceteris ad virtutem incitamento.
Margaritae virtus praefulsisse videtur acerrimi belli tempore, quod
inter eius patrem Belam Quartum Regem fratremque Stephanum prop-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.