AAS 36 (1944), p. 34

in antiqua 'cultus possessione exsistat, et de cuius heroicis virtutibus et
de miraculis constans sit historicorum fide dignorum communis assertio
et continuata prodigiorum fama non deficiat, digna sane videtur, quam
Nos, etsi non per formalem et suetam sollemnem canonizationem, suprema
tamen sententia Nostra declaremus Sanctam esse, et in Sanctorum
album adscribendam decernamus. E regia Arpadensium Hungarica
familia, quae fsola uno eodemque tertio decimo saeculo quatuor quidem
alias praeclaras vitae sanctitate feminas Ecclesiae Dei genuit, videlicet
S. Elisabeth, a fel. rec. Gregorio Nono, Decessore Nostro, anno millesimo
ducentésimo trigesimo quinto inter Sanctos relatam, B. Agnetem Pragensem,
eius sobrinam, et Belae Quarti Regis filias, Cunecundem et
Iolentam, quarum cultus ab Apostolica Sede confirmatus est, originem
duxit Margarita. Anno circiter millesimo ducentésimo quadragesimo
secundo, cum Tartari, Battho duce, Poloniam et Pannoniam ferro ignique
vastarent, et Hungaria, tot christifidelium sanguine irrorata, eorum
ferissimas pateretur vastationes, ex piis parentibus Bela Quarto, Hungarorum
Rege, et Maria Lascaris Regina, Dalmata receptis arce, nata
est Beata Margarita. Conceptam prolem genitores pro regni liberatione
suaque salute, quasi piaculum quoddam, si filia nasceretür, eam Deo
consecrarunt; eorumque preces et vota exaudita sunt; nam, pacatis repente
omnibus, Budam ipsi una cum recens nata Margarita remigrare
potuerunt. Eam, avito regno tutelarem e materno sinu factam, parens
optima, promissi et beneficii memor, ad Vesprimiense sanctimonialium
monasterium S. Catharinae Virginis et Martyris « Ordinis S. Dominici »
ante annum aetatis quartum deduxit, ut ab ipsa iam tenera aetate regularibus
imbueretur consuetudinibus et Deo aptius serviret. Crucis
ibi discipula ex corde effecta, domumque regiam prorsus oblita, Margarita
docili obedientique animo ita floruit, ut moniales tenerrima eam
dilectione prosequerentur; atque, praeter aetatem, angelicam in Iesum
Christum ac Deiparam Virginem pietatem colebat; ingenuos ostendit
mores animique candorem; et illico promeruit ut Rex regum speciem
eiuis concupisceret.

Vix quinque annos nata, una cum sororibus disciplinam recipere
voluit, ieiunare et cilicium adhibere. Quare rex pater eius, Hungarica
natione contra Tartarorum incursiones operibus munita, ut securius
efiicaciusque sibi suoque regno divinum auxilium conciliaret, in Danubii
insula, quam olim Leporum, hodie S. Margaritae, appellant, ad Beatissimae
Virginis Mariae honorem quoddam monasterium aedificavit, in
quo nedum pias sacras virgines collocandas curavit, quae, veluti hostiae
.viventes, Deo soli se devoverent, eiusque ac Deiparae laudes canerent,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.