AAS 36 (1944), p. 33

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

LITTERAE DECRETALES

BEATA MARGARITA VIRGO, E REGIA ARPADENSIUM HUNGARICA FAMILIA, ORDINIS

S. DOMINICI MONIALIS, SANCTORUM CATALOGO ADSCRIBITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Maxima inter munera, quae ex Apostolico ministerio, Nobis, licet
immeritis, divinitus commisso, obire satagimus, nullum sane gravius,
nullum eist duleius, nullum quod maius inter multiplices quibus nunc
premimur curas et anxietates Nobis afferat solacium, quam supremos
sacri cultus honores iis decernere fidelibus, qui, dum viverent, omni
virtutum genere ad perfectionis usque gradum emicuerint, miraculorum
ab omnipotenti Deo ipsorum intercessione, potissimum post eorum obitum,
patratorum gloria fulserint, et constantem sanctitudinis famam
merito adepti sint. Quod quidem Romani Pontifices, divino afflante Spiritu,
ad nostra usque tempora, toto catholico orbe plaudente, eo maiori
sollicitudine ac frequentia praestiterunt, quo numerosioribus apud
Deum intercessoribus p raeclarisque virtutum exemplis christiana plebs
indigere videretur.
Quois inter iure meritoque accensendam modo duximus Beatam Virginem
illam, catholicae Hungaricae gentis decus, Margaritam, Belae
Quarti Regis filiam, incliti S. Dominici Ordinis monialem, quae, cum

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.