AAS 37 (1945), p. 118

SACRA CONGREGATIO CONCILII

DIOECESIS C.

RESERVATIONUM APOSTOLICARUM

Die jtj Novembris l$kk

FACTI SPECIES. — Pius Pp. VII, dioecesim O. erigens, eiusdem civitatis
Municipio, quod suis bonis Capitulum Cathedrale dotaverat, ius patronatus
etiam quoad omnes dignitates concessit.
Anno autem 1912 Municipium C. conventionem cum Episcopo dioecesis
iniit, qua in eiusdem favorem iuspatronatus formaliter et in perpetuum
renuntiavit.
Quo ex tempore, autumantes Episcopi eiusdem dioecesis C; iuspatronatus,
et quidem laicale, adhuc vigere, non solum canonicatus aliaque
minora beneficia, sed ipsas quoque dignitates, non obstantibus reservationibus
apostolicis, de quibus in canonibus 396 § 1 et 1435 § 1 C. I. C,
libere omnino contulerunt. Iidem enim censuerunt iurispatronatus laicalis
naturam in casu immutatam mansisse, cum per initam conventionem
mutatum tantum fuisset eiusdem iurispatronatus subiectum.

ANIMADVERSIONES. — Iuxta canonem 1449 n. 2° C.I.C., iurispatronatus
distinctio in ecclesiasticum et laicale a titulo desumitur, quo quis iuspatronatus
potitur. Ad rem Wernz-Vidal (Ius canonicum, tom. II, De
personis, n. 281, II, pag. 287) tradit : (((Iuspatronatus) ecclesiasticum
((vocatur, quod ordinarie competit personae ecclesiasticae sive physicae
(( sive morali, et extraordinarie etiam laicis ex titulo ecclesiastico, v. g.
(( ratione officii ecclesiastici aut ratione fundationis factae ex bonis stri-
<( cte ecclesiasticis, de quibus libera disponendi facultas non fuit data.
<( Laicale est, quod laicis vel clericis competit non ex titulo ecclesiastico,
(( sed ex titulo laicali, v. g. ratione fundationis ex bonis mere laicalibus,
« v . g. patrimonialibus, vel ex bonis ecclesiasticis, de quibus data est
((potestas libere disponendi, aut ratione successionis ex titulo privato
(( v. g. consanguinitatis vel haereditatis ».
Iamvero, iuxta canonistas ipsumque stylum Datariae Apostolicae,
si iuspatronatus laicale in personam ecclesiasticam transferatur, sive
physicam (quatenus ipsi competat ratione officii), sive moralem, attenta
tituli mutatione, efficitur eo ipso ecclesiasticum.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.