AAS 37 (1945), p. 119

Ita v. g. Viviani (Praxis iurispatronatus... pars I, lib. I, cap. III,,
num. 10) : « Est iuspatronatus ecclesiasticum, quando clericus illud haec
bet nomine suae ecclesiae, vel aliqua universitas seu collegium religiosorum
seu clericorum... Idem est si iuspatronatus ortum habuerit
« a patrimonio laici, fundatione tamen, testamento, donatione aut alio
(( quovis titulo translatum fuit in ecclesiam, Capitulum seu Collegium
((ecclesiasticum, religiosorum seu clericorum vel in aliquam personam
(( ecclesiasticam, quae receperit pro sua ecclesia, dignitate aut beneficio
» . Itemque alii, uti Pirhing (Ius canonicum, lib. III, tit. 38, n. 4);
Barbosa (Ius ecclesiasticum universum, lib. II, cap. 12, n. 16); De
Fargna (Comm. in singulos canones de iuspatronatus, pars VI, can. 23,
cas. 1); Riganti (Comm. in Regulas Cancellariae Apostolicae, reg. 9?,
tom. II, n. 145).
Verum in casu dicendum potius videtur non agi de iurispatronatus
cessione seu translatione, quasi e laicali ecclesiasticum factum fuerit;
sed de formali eidem renuntiatione, et quidem in perpetuum, prouti expresse
dicitur in citata conventione Municipium inter et Episcopum
dioecesis C. inita : « Il Municipio di C. rinuncia formalmente in favore
<( di S. E. Mons. Vescovo e suoi successori in qualunque tempo al diritto
((di patronato spettantegli per la Bolla di S. S. Pio VII... ».
Praeterea cessio seu translatio iurispatronatus in casu ne admitti
quidem posse videtur, cum repugnet unam eandemque personam, seu
in casu Episcopum qua talem, simul esse patronum et collatorem eiusdem
beneficii, qui nempe sibimetipsi candidatum praesentet, cui beneficium
confert.
Ceterum cessatio seu extinctio iurispatronatus, de quo agitur, confirmatur,
iuxta canonem 18, ex locis parallelis, quae in canonibus
1451 § 1 et 1470 § 1 n. 5 prostant. Nemo enim dixerit iuspatronatus, quod
patronus in Episcopi manus renuntiat, ut, ad normam canonis 1451 § 1,
spiritualia suffragia acceptet, eidem Episcopo cedi seu in ipsum transferri.
Immo canon 1470 § 1 n. 5 expresse statuit: « Iuspatronatus exstinguitur...
si, consentiente patrono, ecclesia vel beneficium uniatur
(( alii liberae collationis, aut ecclesia fiat electiva vel regularis ».
In casu proinde, de quo agitur, facta a Municipio favore Episcopi
pro tempore iurispatronatus renuntiatione, hoc penitus cessasse seu
extinctum fuisse dicendum est; ideoque dignitatum, canonicatuum aliorum
beneficiorum collatio, quae in ecclesia cathedrali C. coarctata
prius erat iurepatronatus municipali, libera exinde ad normam iuris
communis facta est; ac consequenter dignitates omnes modo subsunt
apostolicis reservationibus iuxta canonem 396 § 1; canonicatus vero

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.