AAS 37 (1945), p. 134

cialeni, Deo in honorem Nostrae Dominae de Victoria dicatam, ibidem
exstantem, in qna Episcopus suam habebit cathedram, ad Ecclesiae cathedralis
gradum et dignitatem extollimus. Noviter autem ita erectis cathedralibus
Ecclesiis et pro tempore Episcopis Parnaibensibus et Oeirensibus
omnia tribuimus iura, honores, insignia et privilegia, quibus
ceterae per orbem cathedrales Ecclesiae et earum Antistites iure communi
pollent ; eosque pariter iisdem oneribus et obligationibus adstringimus,
quibus ceteri adstringuntur. Novas porro has dioeceses suffraganeas
constituimus metropolitanae Ecclesiae S. Ludovici in Maragnano ea-"
rumque Episcopos metropolitico huius Archiepiscopi iuri subiicimus.
Cum autem praesentis temporis adiuncta haud permittant quominus
in novis hisce dioecesibus Canonicorum Capitulum modo instituatur,
indulgemus ut interim pro Canonicis dioecesani Consultores ad iuris
normam eligantur et adhibeantur. Mandamus insuper ut quamprimum
fieri poterit parvum saltem Seminarium in utraque dioecesi iuxta Codicis
praescripta et a S. Congregatione de Seminariis et Studiorum
Universitatibus traditas normas erigatur, itemque ut suis sumptibus
binos, aut modo saltem unum, utraque dioecesis delectos iuvenes in
Pontificium Collegium Brasilianum de Urbe, non intermissa vice, mittat,
ut sub fere Romani Pontificis oculos in spem Ecclesiae instituantur.
Quod vero ad harum dioecesium regimen et administrationem, ad Vicarii
Capitularis, sede vacante, electionem, ad clericorum et fidelium
iura et onera aliaque huiusmodi attinet, servanda iubemus quae sacri
canones decernunt. Quod autem ad clerum peculiariter spectat, statuimus
ut, simul ac hae Litterae Nostrae ad exsecutionem demandatae
fuerint, eo ipso clerici Ecclesiae illi censeantur adscripti, in cuius territorio
legitime degunt. Decernimus insuper ut harum dioecesium episcopales
mensae constituantur Curiae emolumentis et oblationibus, quae
a fidelibus, in quorum bonum dioeceses ipsae erectae sunt, praeberi
solent, praeter ea quae ad hunc finem iam collecta sunt. Volumus porro
ut documenta et acta, novas quas modo ereximus dioeceses earumque
clericos et fideles respicientia, a Cancellaria Dioecesis Piauhyensis Cancellariis
novarum dioecesium, ut in propriis archivis diligenter serventur,
quam primum fieri poterit tradantur. Decernimus denique ut cum
Dioecesis Piauhyensis, ob peractas a suo territorio dismembrationes
totum Statum Piahy non amplius comprehendat, posthac Teresi&nu
appelletur, ab urbe Teresina, in qua usque a dioecesis erectione episcopalis
cathedra constituta fuit et in praesenti manet. Ad quae omnia
exsecutioni mandanda venerabilem quem supra memoravimus Fratrem
Benedictum Aloisi Masella, apud Brasilianam Rempublicam Nuntium

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.