AAS 37 (1945), p. 135
Nostrum, delegamus eique necessarias et opportunas tribuimus facultates,
etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum
in ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque onus imponimus ad
S. Congregationem Consistorialem authenticum peractae exsecutionis
actorum exemplar quam primum transmittendi. Praesentes autem Litteras
et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet quorum
intersit, vel qui sua interesse praesumant, etiam si specifica et individua
mentione digni sint, auditi non fuerint vel praemissis non consenserint,
nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis
vitio seu intentionis Nostrae, vel quolibet * alio, licet substantiali et
inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari
posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas
et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore suosque plenarios et
integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat
inviolabiliter observari debere, et, si secus super his a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum
prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus; non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus Constitutionibus
et Ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus, ceterisque contrariis,
etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus per praesentes
derogamus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis vel
excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis
et sigillo viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis eadem
prorsus tribuatur fides, quae hisce praesentibus tribueretur, si ipsaemet
exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, constitutionis, concessionis, subiectionis, statuti, mandati,
decreti, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae infringere
vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apotolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum,
anno Domini millesimo nongentesimo quadragesimo quarto, die sexta
decima Decembris mensis, Pontificatus Nostri anno sexto.
Pro S. R. E. Cancellario
I. Card. GRANITO DI BELMONTE Fr. RAPHAËL C. Card. ROSSI
Decanus S. Collegii S. C. Consistorialis a Secretis
Carolus Respighi, Protonotarius Apostolicus.
Franciscus H. Ferretti, Protonotarius Apostolicus.
Loco £g Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. LXIX, n. /0.t — Al. Trussardi,