AAS 37 (1945), p. 154
ab eadem dioecesi Col umbensi comitatus civiles Carroll, Jefferson, Harrison,
Guernsey, Belmont, Noble, Monroe, Morgan, Washington, Athens,
Meigs, Callia, Lawrence seiungimus atque ex ita avulso territorio novam
erigimus dioecesim, quam a Steubenvico urbe ñteiibenvicensem nuncupari
decernimus. Huius novae dioecesis episcopalem sedem in hae
Steubenvico urbe, a qua dioecesis ipsa nomen mutuatur, statuimus, eamque
proinde ad civitatis episcopalis fastigium extollimus eique omnia
tribuimus iura et privilegia, quibus ceterae episcopales civitates pollent.
Episcopi vero cathedram in paroeciali ecclesia Sancto Iesu Nomini dicata,
in eadem urbe exstante, Agimus, quam propterea ad Cathedralis
Ecclesiae gradum et dignitatem evehimus eique et Steubenvieensibus pro
tempore Episcopis omnia item concedimus iura, privilegia, honores, insignia,
favores et gratias, quibus ceterae Cathedrales Ecclesiae earumque
Antistites iure communi gaudent, eosque pariter iisdem adstringimus
oneribus et obligationibus, quibus ceterae Cathedrales Ecclesiae
earumque Praesules adstringuntur. Novam porro dioecesim Steubenvicensem
suffraganeam constituimus Metropolitanae Ecclesiae Cincinnatensi
eiusque pro tempore Episcopos metropolitico Cincinnatensis Archiepiscopi
iuri subiicimus. Quum autem praesentis temporis adiuncta
haud permittant quominus Cathedrale Capitulum illico erigatur, induL
gemus ut pro Canonicis dioecesani Consultores ad iuris tramitem interim
eligantur et adhibeantur. Quod vero ad novae huius dioecesis Steubenvicensis
regimen, administrationem, Seminarium, aliaque id genus attinet,
servanda iubemus quae de hac re sacri canones ac Concilium plenarium
Baltimoren se tertium praescribunt. Quoad autem clerum peculiariter
spectat, decernimus ut, simul ac de nova dioecesis istius erectione
Apostolicae Litterae ad exsecutionem demandatae fuerint, eo ipso
clerici Ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius territorio nunc legitime
degunt. Volumus denique ut omnia documenta et acta, quae novam
dioecesim eiusque clericos et fideles respiciunt, a Cancellaria dioecesis
Columbensis tradantur Curiae dioecesis Steubenvicensis, itemque ut
documenta illa et acta quae respiciunt comitatus, uti antea diximus, ab
archidioecesi Cincinnatensi seiunctos ab istius archidioecesis Cancellaria
tradantur Curiae episcopali Columbensi, ut in suis utriusque dioecesis
archivis diligenter custodiantur. Ad quae omnia ut supra disposita
et constituta exsecutioni mandanda deputamus venerabilem quem supra
diximus Fratrem Hamletum Ioannem Cicognani, in Foederatis Americae
Septentrionalis Statibus Delegatum Apostolicum, eique propterea
tribuimus necessarias ad id et opportunas facultates, etiam subdelegandi
ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
constitutum, facto eidem onere authenticum peractae exsecutionis acto-