AAS 37 (1945), p. 155

rum exemplar ad S. Congregationem Consistorialem quam primum fas
erit transmittendi. Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque,
etiam ex eo quod quilibet quorum intersit, vel qui sua interesse
praesumant, etiam si specifica et individua mentione digni sint, auditi
non fuerint, vel praemissis non consenserint, nullo unquam tempore de
subreptionis, vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae,
vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu, notari, impugnari
vel in controversiam vocari posse, sed eas, tamquam ex certa
scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas
exsistere et fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere
atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere, et, si
necus' super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter
contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus ac
decernimus; non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus,
provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis, generalibus
vel specialibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis et
quibusvis aliis Romanorum Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus,
ceterisque contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus
omnibus per praesentes derogamus. Volumus autem ut harum Litterarum
transumptis vel excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius
notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel
officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce praesentibus
Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent.
Nemini autem hanc paginam dismembrationis, unionis, erectionis, constitutionis,
concessionis, subiectionis, statuti, mandati, decreti, delegationis,
derogationis et voluntatis Nostrae infringere, vel ei contraire liceat.
Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit
incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo quarto, die vigesima prima octobris mensis, Pontificatus
Nostri anno sexto.

Pro S. R. E. Cancellario
I. Card. GRANITO DI BELMONTE Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI

Decanus S. Collegii S. C. Consistorialis a Secretis

Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Alf ri dus Vitali, Proton. Apost.

Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol LXIX, n. 1 - Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.