AAS 37 (1945), p. 156

EPISTULAE

.1

AD EMUM P. D. RAPHAELEM CAROLUM TIT. SANCTAE PRAXEDIS S. R. B. PRESBY-

TERUM CARDINALEM ROSSI, AB ACTIS SACRI CONSILn EPISCOPIS DELIGENDIS

MODERANDISQUE, ANNUM A SUSCEPTO EPISCOPATU QUINTUM ET VICESIMUM

CELEBRATURUM.
PIUS PP. XII

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Peculiaria
Dei beneficia suavi repetere memoria ac caelesti Largitori gratias
referre, praeclarum exstat pietatis officium, simulque inter cotidianos
labores, iucunda animi requies et solatium. Quod quidem, exeunte hoc
mense, tibi fauste continget, quum quinque ab inito episcopatu lustra,
divina favente gratia, celebrabis. Postquam enim, totus servitio Dei macipatus,
in Fratrum Carmelitarum Discalceatorum Ordine plura gravia
officia obieras atque mandata ab Apostolica Sede in Romana Curia persolveras,
sacerdotii plenitudine adauctus in latiore sane campo accensum
animarum studium salutaremque in proximorum utilitatem operam demonstrasti.
Ac primo quidem in dioecesis Volaterranae regimine, deinde
vero Adsessoris munere apud Sacrum istud eligendis moderandisque Episcopis
Consilium perfungens, sollicitudinem tuam pastoralem exhibuisti.
Quum autem, pace inter civilem religiosamque consortionem in Italia
per conventiones Lateranenses redintegrata, ad expediendam Concordati
exsecutionem virorum coetus est opportune delectus, partes in eo alterius
Praesidis ipse diligenter gessisti. Egregia itaque tua erga Ecclesiam
merita Decessor Noster ven. mem. Pius XI publice agnoscens, Romanae
purpurae splendore te quidem honestavit atque munus ab actis
Sacri Consilii istius concredidit aliaque officia magnae utilitatis in Romana
Curia demandavit. Nota pariter est cura paterna atque adsidua,
qua Piae quoque Missionariorum a Sancto Carolo Societati tibi commissae
moderaris. Nos igitur qui sollertem diuturnamque operam Apostolicae
huic Sedi abs te adhibitam plane cognitam habemus, iam tibi initio
Pontificatus plura Nostrae existimationis et benevolentiae documenta
dedimus et Cardinalium coetibus sive ad Civitatem Vaticanam moderandam
sive ad bona Apostolicae Sedis administranda cooptare te voluimus.
Nunc autem, proximae istius faustitatis opportunitatem nacti, tibi de
constanti tua sedulitate atque industria ex animo palamque gratulamur
et iucundi eventus celebrationem Nostris votis ominibusque adaugemus.
Caelestium interea donorum conciliatrix et nuntia peculiarisque Nostrae

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.