AAS 37 (1945), p. 157

caritatis testis sit Apostolica Benedictio, quam tibi. Dilecte Fili Noster,
tuisque amicis làborumque sociis, itemque cunctis sodalibus Ordinis
Fratrum Carmelitarum Discalceatorum nec non Societatis Missionariorum
a Sancto Carolo amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Maii, anno
MDCCCCXXXXV,, Pontificatus Nostri septimo.

PIUS PP. XII

II

AD EMUM P. D. ALiEXIUM TIT. SANCTI CALLISTI S. R. E. PRESBYTERUM CARDI-

NALEM ASCALESI, ARCHIEPISCOPUM NEAPOLITANUM^ QUINQUAGESIMUM AB

INITO SACERDOTIO ANNUM FELICITER EXPLENTEM.

PIUS PP. XII

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Quattuor
abhinc annos, quum ipse quinque compleres lustra, ex quo ad amplissimum
Ecclesiae Senatum cooptatus eras, gratulantem animum Nostrum
tibi patefecimus. Nunc autem, quum in eo iam sis, ut quinquagesimum
ab inito sacerdotio annum, clero fideliusque tecum iure laetantibus,
fauste concelebres, iucunda omina ac vota Nostra tibi significaré
percupimus. Praenobile enim munus, tibi cum sacro Ordine conlatum,
ipse singulari pietate proximorumque caritate incensus, mira lenitate
morumque suavitate nitens, per diuturnam hanc annorum seriem, actuose
iugiterque gessisti. In ipso autem flore aetatis, in animarum cura
tibi commissa egregia industriae tuae pastoralis specimina praebuisti.
Deinde vero, episcopali dignitate exornatus, primum in Ecclesia Murana,
subinde in dioecesi Sanctae Agathae Gothorum, tum in sedibus metropolitanis
Beneventana atque ista Neapolitana, praeclara erga religionem
civilemque cultum promerita tibi comparasti. Praesentem itaque
Ños opportunitatem libenter nanciscimur, ut tibi, Dilecte Fili Noster,
de sacro Officio tam diu fructuoseque peracto benigna voluntate gratulemur,
atque laeti eventus celebrationem presentissimo animo prosequemur.
Quo autem eiusmodi sollemnia salutariora populo tuo evadant,
tibi ultro facultatem tribuimus, ut, constituta die, post Sacrum pontificali
ritu litatum, adstantibus fidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate
benedicas, plenariam indulgentiam iisdem proponens, usitatis
Ecclesiae condicionibus lucrandam. Cuncta denique tibi prospera et felicia
ominantes, ih superni praesidii auspicium, inque peculiaris Nostrae

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.