AAS 37 (1945), p. 184

siquidem aquila, quae medium hoc caelatum opus obtinet, quaeque vestrarum
urbium vëstrarumque cohortium quasi concluditur ac communitur
insignibus, Deipara Virgo, Poloniae Regina, opifera, benigna
refulget, ac populum videtur vestrum eiusque avitam terram materno
amplecti patrocinio suo. Quodsi ingentiores cotidie coacervantur ruinae,
quodsi adhuc res dubiae ac trepidae sunt, non est idcirco — ut probe
nosti — concidendum animo; etenim supra fluxa ac caduca humanae
mentis consilia ac nisus — ut Poloniae etiam historia docet — Providentissimum
Dei Numen erigitur sempiternum, a quo quidem impetrandum
est ut ea omnia, quae funesti errores, quae iniuriae, quae caedes,
quae interneciva peperere odia, veritate, iustitia, caritateque resarciantur,
redintegrentur, et ad rectum reducantur ordinem.
Haec Nos peculiari modo Poloniae vestrae ac Nostrae a Sanctissima
Virgine precamur, quam in Ostrabromensi ac Czestochoviensi sacrariis
singulari pietate colitis, dum tibi, dilecte fili, Illustris et Honorabilis
Vir, cunctaeque carissimae Nobis Polonorum genti, caelestium munerum
auspicem Nostraeque benevolentiae testem, Apostolicam Benedictionem
amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xxvn mensis Ianuarii,
anno MDCCCCXXXXV, Pontificatus Nostri sexto.

PIUS PP. XII

III

AD EXCMUM P. D. BERNARDUM GRIFFIN, ARCHIEPISCOPUM WESTMONASTERIEN-

SEM : SAECULO EXEUNTE A IOANNIS HENRICI NEWMAN REDITU AD CATHOLI-

CAE ECCLESIAE UNITATEM.

PIUS PP. XII

Venerabilis Prater, salutem et Apostolicam Benedictionem. —- Cum
proxime exeat saeculum, ex quo Ioannes Henricus Newman Britanniae
totiusque Ecclesiae decus , postquam per diuturnum annorum spatium
catholicae assequendae veritati anxio sollicitoque desiderio velificatus
est, libens tandem ac volens ádmonenti vocantique Deo respondit, tu,
utpote Episcopalis coetus Angliae et Cambriae praeses, observantissimas
ad Nos dedisti litteras, quibus ceterorum etiam sacrorum Antistitum
nomine rogabas, ut renovandae huius memoriae faustitatem una
vobiscum participar emus. Quod ut faciamus non modo paternus erga vos
animus Noster, non modo laetabilis res ipsa, sed rationes etiam postulant
ac necessitudines, vestris a maioribus traditae, quae Anglorum gentibus

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.